30a Sagra della Barbera icon

30a Sagra della Barbera



Название30a Sagra della Barbera
Дата конвертации29.07.2012
Размер14.77 Kb.
ТипДокументы

30a Sagra della Barbera

4 Maggio 2008

BIBLIOTECA COMUNALE

di Castagnole delle Lanze









Comunità delle colline

tra Langa e Monferrato

Provincia di Asti




Barbera domina vinorum

LAUS BACCHI


CERTAMINIS LEGES


  1. Certamen indictum est, quo vinum Barbera et deus Bacchus Latino sermone celebrentur. Certamen omnium gentium commune est: quivis potest in id descendere, sive discipulus, sive litteratus, sive Latini sermonis amator, ubicumque terrarum vitam suam agit.




  1. Certamen, cui Barbera domina vinorum – Laus Bacchi nomen inditum est, ex commentatione Latina aut soluta oratione aut versibus conscripta constat.




  1. Ei, qui certamini interesse vult, una tantum commentatio producenda est, quae nondum edita esse debet.




  1. Commentationes computatro conscribendae sunt; uti uno latere paginae usitatae formae oportet, quae signo A4 vulgo notatur.




  1. Commentationes Bibliothecae municipali vel Administrationi Casteniolae, quod municipium italice Castagnole delle Lanze nuncupatur, mittendae sunt; domicilia infra satis copiose scripta invenies. Cum opus mittes, nec nomen tuum neque in involucro neque in commentatione ipsa scribito. Agnomen contra ψευδωνύμως scribito et in commentatione et in minore involucro, in quo condideris quod nomen praenomenque vere tibi sit, ubi habites et quando natus sis. His rebus confectis, opus tuum mittito ante diem statutam, quae est postridie Non. Apr. anni MMVIII.




  1. Qui competitores digni sint qui ad certamen admittantur et qui praemio afficiantur arbitri statuent. Iudicium arbitrorum – qui viri mulieresque doctissimi sunt, Latini sermonis Latinarumque litterarum peritissimi - nullo modo reprehendi vel flecti licebit.




  1. Commentationes admissae in Bibliothecae potestate manebunt, cui ius eas suis impensis edendi erit. Non licebit auctore invito commentationibus aliter uti.




  1. Commentationes missae non reddentur et edi poterunt.





  1. Is, qui in hoc certamen descendere vult, omnibus superioribus legibus plane adsentiri debet.


^ Si certior fieri vel nomen tuum in certamen profiteri vis:

Biblioteca Comunale, Via Tagliaferro 19, Castagnole delle Lanze (AT) I- 14054

Tel. 00390141875623

Comune di Castagnole delle Lanze, Via Ruscone 9, Castagnole delle Lanze (AT) I- 14054

Tel. 00390141875600 (apud Municipii administrationem quaere dominam Patriciam)

cursus electronicus: sindaco.castagnole.delle.lanze@reteunitaria.piemonte.it

www.comune.castagnoledellelanze.at.it


PRAEMIA

Primum praemium est mille eurones et arca luculentissima vini barberae

Secundum praemium est septingenti quinquaginta eurones et arca luculentissima vini barberae

Tertium praemium est quingenti eurones et arca luculentissima vini barberae.

Praemia distribuentur die dominica a.d. IV Non. Mai. anni MMVIII.

Victores quibus domicilia extra Pedemontium vel peregre sint hospitio Administratio Municipii Casteniolae accipiet et itineris sumptus solvet.

nuntii.latini@yle.fi

conexio@academialatina.org

clc_moderator@virgilio.it

magister@alcuinus.net

stanislawtekieli@hotmail.com

joaquin.pascual@uca.es

iroig@menta.net

jpatpiazza@yahoo.com

Grex@man.torun.pl

dieguez.apabcn@menta.net


tutti gli indirizzi recuperabili da

  • http://members.lycos.co.uk/avitus2002/indexsfl.html

  • http://www.latinitatis.com/vita/circuli.htm




Похожие:

30a Sagra della Barbera iconPietro aretino ragionamento della nanna e della antonia

30a Sagra della Barbera iconDo it Again Fulvo Della Cambianella Sharidon Ayleen Carrow Spicer

30a Sagra della Barbera iconДокументы
1. /RITO DELLA MESSA.doc
30a Sagra della Barbera iconMinistero dell’istruzione, dell’universita’ e della ricerca

30a Sagra della Barbera iconБарбера, Мессегуэ и Джабардо против Испании Barbera, Messegue & Jabardo V Espagne Решение еспч от б декабря 1988. Ser. A №146
Во время предварительного зак­лючения они подписали заявление, в котором призна­лись в участии в покушении на бизнесмена. Впослед­ствии,...
30a Sagra della Barbera iconДокументы
1. /Andriano Celentano/01-Le origini - Volume 1 (1957-1968)/01-Il tuo bacio come un rock.txt
Разместите кнопку на своём сайте:
Документы


База данных защищена авторским правом ©podelise.ru 2000-2014
При копировании материала обязательно указание активной ссылки открытой для индексации.
обратиться к администрации
Документы

Разработка сайта — Веб студия Адаманов