Paginarum numeros icon

Paginarum numeros



НазваниеPaginarum numeros
страница1/12
Дата конвертации29.07.2012
Размер0.77 Mb.
ТипДокументы
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   12

paginarum numeros sub textu paginae in {{...}} inuenies


De eloquentia latina
saec. XVII et XVIII
dialogus
auctore Helgo Nikitinski


Neapoli
in aedibus Vivarii
MM


AD LECTOREM


In aliquot operis huius partibus recognoscendis emendandisque consilium atque operam summorum virorum Iosephi Delz Basileensis, Volfgangi Ehlers Berolinensis, Valtharii Ludwig Hamburgensis, Aloisii Miraglia Neapolitani, Valahfridi Stroh et Ioannis Wieland Monacensium gratissimo animo agnosco. Michael Angelus Costagliola Prochytanus opus transcribendum curavit typisque elegantibus exornavit. Thomas Borri Parmensis plagulis corrigendis strenue operam dedit.

Gerardo Marotta paradisum Neapolitanum, Ioanni Christes Berolinensis professoris commoda debeo. Michaeli de Albrecht, viro ut de ceteris eius laudibus taceam ad huius modi facinora adornanda nato, quantum debeam, satis explicare despero.

quam vellem Iacobi Borovskij Petropolitani et Viti Giustiniani Lucensis consiliis uti. sed mors inimica obstat.

ceterum sciant legentes, me in auctorum verbis sicubi opus erat larga manu proferendis, non id egisse, ut iudicium meum utique probarem - etenim improba esset electio, si prout laudarem aut reprehenderem, naevos tantum aut flores eloquentiae apud quemque exquirerem - sed ut formam et quasi naturalem cuiusque scriptoris notam offerrem. rationem scripturae pro editionum varietate intactam fere servavi. distinxi tamen ubique u et v. leviores errores tacite tolluntur, ceteri annotantur.

iam iam dimitto te, lector benevole. tu si omnia haec leges, dimidio plus mihi auctor eris. me ama.


"Nec ita admirabatur veteres, ut contemneret recentiores."
Ioannes Augustus Ernesti,
Narratio de Jo.
Matthia Gesnero ad Davidem Ruhnkenium



^

SERGIUS
SIVE DE ELOQUENTIA GRAMMATICORUM
LIBRI DUO

LIBER PRIOR


Frequens est nobis, Alexi, in colloquiis familiaribus, cum finitis cottidianis laboribus, in aedibus academiae potioni Sericae indulgemus, disputatio de corrupto huius saeculi philologiae statu, quae ars nobilissima sive vitae honestissimum decus, cum prioribus saeculis gravissimos omnique doctrina excultos viros tulerit, hac potissimum aetate mire quam ab antiqua illa disciplina degenerat ita, ut quid sibi omnino philologiae nomen velit turpiter ignoretur et res olim ad dignitatem rectique iudicii cultum atque eloquentiam amplissima in despectu omnium iaceat; tum et illud mirari subit, in magnum crevisse numerum eorum, qui cum se in perfecte doctis numerent et afflictarum litterarum causam agere videantur, antiquitus tradita spernunt, nova, ingeniosa arte arcessita, tamquam veram atque solidam eruditionem vendere solent, scilicet ut qui omnia in novis praeposterae artis constructionibus ponant; at profecto sine eloquentia aliquid velle construere idem est atque domum ex vili atque abiecta materia aedificare. ita fit: semper nova sibi habitacula moliuntur quia parietes paucos post annos dehiscunt. sed video, me iam sensim in sententiam Sergii Sobolevskii1 delabi, qui haec talia in (sit venia verbo) linguistas et eiusdem farinae mortales iaculari solebat, cum

{{9}}

meum iudicium integrum adhuc servare velim. iuvat tamen tanti viri memoriam recolere gratoque animo merita erga litteras agnoscere; cui cum magnum vitae spatium iniquo fato sub improba tyrannide decurrere daretur, nusquam a recta virtutis via deflexit peraeque homines earum partium constanter contemnens qui, simulata humanitate omnia in commune deferebant2, atque de trivio magistellos qui turpi vocabulo "intelligentsia" appellantur. inde ei graves inimicitiae, inde usque ad hunc diem in mortuum etiam odium eorum qui cum nihil aliud quam callidam quandam barbariem propagent, omni sibi liberali doctrina politissimi videntur. non est meum eruditionem viri laudare, quae tanta fuit ut vix mente concipi possit. vel illud dicere sufficiat, Sobolevskium plus quam octoginta annis (nam contigit cruda ei viridisque senectus et usus est usque fere ad centesimum aetatis annum prospera valetudine) nihil aliud subsicivis horis agere solitum quam ut auctores antiquos atque recentiores legeret excerperetque, quod et facile ei erat, qui, lauta re familiari, domi quadraginta amplius milia voluminum possidebat.

academiae3 Mosquensis initia obscura atque turbida, omnia in summum discrimen adducta, donec per breve tempus lucescere inciperet, cuius temporis superstes Sergius Sobolevskius patrum memoria in academia nostra sexaginta per annos (incredibile auditu) litteras graecas atque latinas profitebatur. illius temporis vestigia relegere atque religiose in lucem proferre semper tibi antiquissima cura fuit. itaque non ingratum facturus videor si, Huetii4 exemplum secutus qui Casaubonum5 de claris interpretibus disserentem inducit6, Sergium in hanc dialogi scaenam producam - etenim a Sergii aspectu

{{10}}

tanto iniqui temporis spatio intercludor, quantum Huetius a Casaubono distabat. equidem temperare mihi non possum, quin fato quodam oblatos mihi Mosquae libros Ruhnkenii7 aliorumque recentiorum credam, quos Sobolevskius olim possidebat; qui libri post triginta annos me primum lectorem nancti sunt. loquitur autem ille cum amico suo Michaele Pokrovskio8, viro privae cuiusdam comitatis et infinitae doctrinae, sicut a Clara Polonskaia femina veri tenacissima accepi atque de scriptis viri iudicare licet. illi tamen si quid a moribus suis aliena loquantur, non mireris, cum res apud inferos acta sit, ubi animae multum a priore habitu mutant, aliquid retinent. nam quod severiora de quibusdam recentiorum iudicia Sergii protuli, neminem serio crimini mihi versurum, securus confido, qui multa de acerba senis diligentia audiverim: erat enim ille perfectus in utraque lingua grammaticus, quo genere hominum nihil potest esse in iudicando difficilius. quod autem ad me pertinet, doleo Sergium nostrum cum Melancthone9, ignei ingenii viro minimeque spernendo, praesertim si cum huius temporis oratoribus comparetur, tam graves inimicitias exercuisse.

atque tu vero minime ignoras, quam sit semperque mihi fuerit tota haec de statu philologiae quaestio longe a sermonibus eorum seiuncta, qui tristes semper patrui, in causas inquirere solent, cur mores in praeceps labantur; quae quidem disceptatio vastissimo disputationis orbe vagatur. nam illi et disciplinam puerorum vehementer increpant, cum nihil sacri honestique sit quod a parentibus liberis religiose tradatur, et iuventutis academicae desidiam acerbe

{{11}}

denotant versumque a graecis latinisque litteris studium ad res quae dicuntur technicas. itaque decretis abundant: teneros mollesque adhuc adulescentium animos a televisione paulatim abducendos (quasi vero maxima spes non sit in ipsorum adulescentium indole posita, qui si, iam pueritiae aetatem egressi, in televisificis tamen per longum tempus insubidos magistratuum nostratium vultus sine nausea spectando sustinere possunt atque vanissimis taeniarum cinematographicarum idolis sempernam interdum delirare etiam iuvat - tenentur, discothecis10 aliisque desidiabulis relinquendi sunt, non docendi. spernendae sunt viles animae, sed consopitas veternoque torpentes inflammare - hic labor, hoc pretium est), ad severiores praeceptores traducendos, melioribus doctrinis imbuendos. quae omnia cum in contrarias partes ab otiosis disputari soleant, confusionem potius aggravant, quam quidquid proficiunt. quapropter ego cum haec audio ingenti hercle taedio afficior, neque mihi causarum congeries pro causa est. accedit, quod quae cum morositate dicuntur itidem accipi solent. itaque nihil praecipere in animo habui neque me causarum indagatorem profiteor, sed dedi operam ut argumenta in quibus sermones nostri saepe versabantur quaeque a Sobolevskio iam pridem agitata fuisse memoriae proditum, si ullo modo assequi possem, diligenter tractarem.

equidem video omnem istam disputationem latius patere quam ut finibus nostris contineri possit, cum nostrorum grammaticorum condicio ab exteris plerumque differat. quin etiam ne nostra quidem causa una atque simplex est, cum Mosquensium mores a Petropolitanis plerumque dissideant. Mosquenses certe longe doctissimi; quorum libri mirae eruditionis feruntur plurimi: partim editi, partim scripti non editi, partim ne scripti quidem. sunt tamen quaedam vitia, si per virtutes minus possumus, quae cum exteris in commune habemus. atque imprimis confitendum est, latinae eloquentiae studium hac

{{12}}

aetate apud nostrates exterosque ubique languere. nam huius temporis philologi plerumque non idem latinitatis auctores sunt; et ex diverso, qui hodie linguam latinam colunt, angusto se satis gyro includunt cum nihil supra res latina lingua rite tractandas audeant. quibus de rebus factum est ut nostro saeculo tenui admodum filo latina eloquentia penderet. nam apud exteros quoque suarum rerum studium vanissimum (atque ut quaeque minor gens, id studium eo maius. quod saltem apud Russos aliter fieri debuerat) deprehendas, turpem latinae linguae contemptionem, atque stolidum illud "car il faut écrire français" mutatis, uti dicitur, mutandis, pro argumento ubique gentium obiicitur. sed praecipuum huius saeculi in litteris malum est omnis venustatis summa oblivio.

surgit praeterea ingens quaestio, conferatne aliquid nobis, qui philologiam profitemur, eloquentiae studium. vides iam, quam eloquentiam dicam, non illam umbraticam, quae tota in veterum auctorum generibus dicendi cogitandique diiudicandis perpendendisque versetur, sed quae usu splendeat; etenim in illa exercenda diligentia et calliditas quaedam perspicitur, in hac vero ingenium plurimum valet. itaque dialogum de praestantibus prosae orationis auctoribus scribere institui, quo te oblectarem atque rem si fieri posset mihimet ipse melius ordinarem.

poetarum lectionem plurimum ad oratorem formandum conferre posse, nullus dubito; eos tamen opere nostro exsulare iussi ut, amplissima disputationis materia alio loco servata, librum meum in infinitum extendi non sinerem. ista autem quae sequuntur cum ad grammaticorum eloquentiam, quae sola oratoriae artis fundamentis non caret, potissimum spectent, non mireris me leviter tantum auctores attigisse qui neglectis grammaticae studiis, nullis accuratae doctrinae monumentis posteritati legatis, se ad praecepta tantum eloquentiae, vel ad opera historiae, theologiae, vel ad iuris scientiam contulerunt. atque e contrario eos fere neglexi, qui dum auctoribus graecis latinisve enarrandis vel maximam operam dant, ipsi exiles

{{13}}

admodum latinae eloquentiae auctores extiterunt. sed hoc propositum post laborum Iliada stare mihi coepit. nam primum incredibili legendi impetu penitus, atque adeo non sine latinitatis meae damno (equidem fateor me nunc libentius, quam antea solebam, si quid otii contigit, id in Plinio vel Cicerone consumere), in Vossios Heineccios Funccios Morhofios aliosque id generis antiquarios ingurgitavi, tum et in iesuitas toto pectore incubui. atque primum gratulor mihimet ipse, me salvum ex illis molinis evasisse; deinde gratulor studiis meis, quod, postquam illa saeculari pulvere sepulta volumina excusseram, tandem intellexi, eos utiles quidem esse propter rerum copiam, sed latinae eloquentiae exempla aliunde quaerenda esse; denique laetor me auctores invenisse quos admirer, quibuscum confabuler, qui me meliorem reddant.

ceterum meam istam qualemcumque curam, quae nihil dotis praeter ardentem latinitatis amorem et mediocrem latine scribendi facultatem praeferre potest, non incassum ruituram confido, qui hoc saeculo primus latinae eloquentiae historiam latinis litteris mandare adortus sum; quod nescio an perfecerim, certe aliter nisi latine res tractari omnino non potuit: nimirum qui ipsi muti politiorem humanitatem barbaris litteris illustrare conantur similes caecis sunt de pictura iudicantibus. in hoc opere conscribendo, omni praepostera eruditionis cura seposita, id tantum spectabam, ut perfecto oratori formando, quem ne his quidem temporibus exoriri posse despero, prodessem. ad usum vitae haec scripta sunt, non ad doctrinae incrementa. neque, credo, auctores ipsi, quos percensui, alio consilio opera sua composuerunt, quam ut cum delectatione legerentur atque hominibus prodessent; certe, si scissent, se nihil aliud facturos fuisse quam ut saeculo uno et vicesimo frigidis dissertationibus mactarentur et, nomina inania, in indicibus sepelirentur, tempora ista essent exsecrati. scio me contra mores huius saeculi egisse; αὐτὰρ ἐγὼν βασεῦμαι ἐμὰν ὁδόν quamquam quid ego tam iactanter? eadem fere est via quae a Cicerone, quae a Quintiliano,

{{14}}

quae ab optimo quoque recentiorum monstrabatur. quare non audio sermones eorum qui dicant: "invenimus qui curva nobis corrigat!". verum enimvero restituendae sunt aliquando litterae;

furcillis utique extrudenda barbaries, quae cum litteras, quibus, praesumpta scientiae opinione, impie tractandis insenescit, summopere aversetur, se pro summa doctrina venditat. si autem reperiantur qui causam meam, quam quidem sentio viribus meis longe maiorem esse, impugnent, videant quo nomine ipsi sint appellandi, cum eadem opera Plinium maiorem, Macrobium, Erasmum, Menagium, Borrichium, Morhofium, Funccium aliosque polyhistores atque grammaticos quorum nomina hoc ipso dialogo ab inferis excitantur, necesse sit impugnent atque profligent. verum iuvat me non hoc tantum saeculo, sed omni inde ab humanitatis incunabulis aevo vivere, et sic breve perquam aetatis nostrae spatium extendere.

ego vero, seu iudico seu opinione ducor sive etiam errore teneor, nihil in litteris pulchra oratione admirabilius, nihil praestantius esse puto. nimirum hoc litterarum amore ductus plurimas bibliothecas atque bibliopolas Francogalliae Italiae Germaniae Russiae diligentissima opera excussi, quo immensam istam rerum agitationem nescio an cognitionem instructior susciperem. quod quaedam excerpta ex auctoribus subieci, sciebam me neque mihi neque tibi plene satisfacturum, cum omnino difficile esset de singulis locis totum orationis corpus et proprium cuique scribendi genus perspicere, id nihilominus constanter, ubi ex re visum est, feci, non eo quidem consilio ut iudicium Sergii meumve ubique comprobarem ac tamquam spoliis auctorum in triumpho vectis inanem iudicii gloriolam captarem, sed uti auctores ipsos et quidem ubi maxime sibi similes essent, libere dicere sinerem, non ut mihi succinerent; atque adeo - ingenue fateor - nescio quam mirabilem voluptatem capiebam in locis prolixius proferendis ubi sententiae meae auctores quasi refragarentur: et est profecto infelicis cuiusdam

{{15}}

operae atque ingenii id tantum agere velle, ut te semper recte iudicasse ostendas.

quod restat, priusquam te tandem dimittam, praefabor, me et plurimum decipi et memoria labi posse11, atque in auctoribus commemorandis multos scientem silentio praeterisse (plures certe imprudentem fugerunt); neque credas me vel minima ex parte tam vasto negotio satisfecisse nedum doctrinae fundamenta iacere potuisse qui nihil ferme possim. ad summam, non philologorum aut oratorum album contexebam - a quo negotio plane abhorreo - sed delicias fere meas recensui. itaque si quid tumultuarie dixerim, fidei condonabis. et quid permagnis catalogis opus? nobis haec ad exemplum et usum satis, ceteris ad dentes in nos exacuendos abunde satis.!

* * *

Michael Pokrovskius - ne tu multum miseriterque casum philologiae conquestus es. nimirum de re tam pulchra conclamatum est si homines ad tuam sententiam acquiescent. sed rectene video? Erasmi Ciceronianum in manibus habes, tu, quem quidvis potius quam Erasmianum esse cognovi?

Sergius Sobolevskius - nunc quidem Erasmum denuo sumpsi, ut in memoriam revocarem quid ille de quoque aevi renatarum artium auctore sentiret.

M. - profer quaeso, si quid seorsum a Ciceroniano sentias, a quo et ego recens sum et tu certe omnia argumenta in numerato habes.

{{16}}

S. - quid? ego quidem Erasmo assentior, fuerunt tamen multi qui post Erasmianam eloquentiae censuram eximiam dicendi laudem adepti sunt. nam eloquentia latina usque ad flnem saeculi XVIII viguit, mox vero concidit (paucos tamen excipio, in quibus Henrici Eichstadii12 nomen maxime elucet), dum posterioris aevi philologi rebus magis quam elocutioni attendunt. neque, tamquam effeta natura, gentis grammaticorum laudi praeclara ingenia defiiere, quorum antesignani iure censeantur Carolus Lachmannus, Otto Iahnius, Ioannes Godofredus Hermannus, Fridericus Ritschelius, qui tamen omnes, cum rebus tractandis maiorem curam adhibuerint quam eloquentiae, in optimis latinitatis auctoribus iure numerandi non sunt; et profecto eloquentia manca putanda nisi dicendi ars facilitasque atque res ipsae ex aequo polleant; tum et illud mihi maximi momenti videtur, non esse easdem res quas latine quis rite tractaverit quam quae theodisce apte explicantur. illorum autem virorum error vel maximus in eo versabatur, quod nullo discrimine habito omnia theodisce exprimi posse crederent, scilicet nihil suspicabantur homines alioqui ingeniosi, aliud esse latine auctores interpretari aliud theodisce: utrumque quidem diverso genere utile sed non idem. hodie vero, cum homines nescio quo in doctrinis "progressu" gloriantur, eo usque progressum est, ut ipsa veteris eloquentiae umbra quae superiore saeculo per frigida academiarum loca tamquam superstes sui vagabatur, propemodum evanesceret.

equidem nunc hoc tantum ago, eos qui hac aetate lingua latina utuntur, emendate et latine scribere oportere. sin autem id minus assequuntur, melius vernaculis linguis utendum erat. sunt tamen genera quaedam operum quorum gratia perit nisi latine scribantur, ut orationes, declamationes, narrationes de viris illustribus; quae si in barbaras linguas vertuntur, inepta saepe fiunt: nihil dicunt aut aliena loquuntur, ampullantur aut abiecta fiunt; latine autem scripta

{{17}}

sensibus valent, cum dignitate diserte dicuntur. constet suus quoque vernaculis linguis honor. quapropter honestissime Ioannes Augustus Ernestus13 sentire mihi videtur: "Neminem autem fore tam ineptum latinae linguae admiratorem putem, quin malit librum patrio sermone, sed recte et eleganter scriptum, legere, quam qui latine quidem sit, sed barbare, aut ita scriptus, ut ab antiqua et vera elegantia abhorreat.14" quam elegantiam Ernestus non solum in orationibus, sed etiam in scriptis de rebus naturalibus et philosophicis aliisque requirebat15. fortiter eandem causam propugnat nepos eius his verbis: "qui verum quaerunt, et liberaliter iudicare volunt, alterutrum putabunt necesse esse, ut aut omnem latine scribendi dicendique consuetudinem aboleamus, aut, illa servata, patiamur, ut, qui Latinitatis, vel eloquentiae studium commendant, perfectissimam eius formam proponant, summam artem requirant, mediocritatem damnent.16"

{{18}}

non igitur in eo laborandum est, ut quam plurimi latina lingua hodie libri symbolaeque scribantur, sed ut quam latine. hoc nisi facimus, in eodem prorsus barbariei luto volutamur atque ii qui male vernaculis linguis utuntur. longius tendit hoc meum iudicium. neque enim patiar eos qui, cum humile atque abiectum genus scribendi colant - quod genus ipsi medium vocant, cum eorum mediocritas ad illud potius spectet: "utinam frigidus esses aut calidus! sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo"17 -, praeclarum se aliquid agere arbitrentur. tales homines videtur mihi Cicero reprehendisse, cum diceret: "etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur"18. quid enim fiet, si salus ipsa fervorem suum perdat et frigore se commendare incipiat? habes iudicii mei summam. nunc facili coniectura videre licet quid de quoque recentiorum sentiam. sed quoniam de omnibus agere longum neque magnopere necessarium est, fortasse de saeculorum tantum XVII et XVIII latinitatis auctoribus disserere sufficiat. sunt enim illi multo minus quam ceteri recentiores in manibus.

M. - fac quaeso me tuae doctrinae, quam scio permagnam esse, participem; atque nisi molestum est, dic si quos eloquentes noveris, quorum libri hodie quoque obsoleti non videantur et nobis qui latinam eloquentiam exercemus legendos putes. nam ut nunc res sunt, nomina quaedam recentiorum aures nostras personant, sed interius non descendunt; quod quidem novellorum grammaticorum culpa est qui auctorum κανόνα susque deque habent, neque curant, qui recentiorum inter principes sint numerandi, qui in secundariis consistant, qui tertiani habeantur vel inferiores nominentur, qui denique in miserae plebis faece relinquendi sint; et cum omnia legenda

{{19}}

atque edenda putent, hoc ipsum adeo incuriose faciunt, ut vix unum aut alterum invenias, qui ipse recentiorum lectione delectetur. neque hercle id facile esset in tanta rerum confusione. quotus enim quisque eruditorum hodie rem vere aestimat? ita est: dum unum quemque recentiorum nullo discrimine habito dignum putant, qui dissertationibus atque symbolis misere exagitetur, universos in luto iacere sinunt. atqui si eadem antiquis grammaticis mens fuisset, neque de primatu quondam Vergilii et Ciceronis constaret, posteri, credo, neque Vergilii neque Ciceronis opera haberent: facile enim est in indiscreta turba perire. et nonne nobis potissimum maxime ignominiosum est, praeclara ingenia debita laude fraudari pati? sed haec hactenus. ceterum, cur recentiores omnino legendi sint, non video.

S. - quam abrupte ad ultimam hanc sententiam transiluisti! ordine tamen progrediar. atque primum κανόνας a me expectare noli, qui ita grammatici nomen tueor ultroque agnosco, ut grammaticorum quoque ineptias atque levitatem in virtutibus ponam. deinde, desinas, quaeso, aliquando permagnam mihi istam doctrinam obtrudere, quae si aliqua, et quidem perquam mediocris, in me cadit, non tamen mihi, homini grammatico, ad recte disputandum prodesse potest, nam


ἦ πολυιδρείη χαλεπὸν κακὸν, ὅστις ἀκαρτεῖ

γλώσσης ὡς ἐτεὸν παῖς ὅδε μαῦλιν ἔχει19᾿


quamquam, ut eiusdem poetae verbis utar, τῶν δ᾿ ἐτέων ἡ δεκὰς οὐκ ὀλίγη20.

dicam itaque simpliciter, qui ex recentioribus mihi placeant, qui minus, quos plane ineptos putem, securus hoc genus nugarum: an scriptores qui mihi probentur aliquid ad rhetoricae

{{20}}

historiam conferant necne, quid sit imitatio, quid aemulatio, cur mihi probentur, cur omnino quaerendum sit qui sint optimi - nam ista hominibus morosae diligentiae relinquo, qui aliorum commodis fortasse consulentes, sua plerumque neglegunt; neque animus est mihi talibus argutiis diffluere, neque ea aetas, qui senex sum vere Acherunticus. et quid multis disputandum? res in manu est. ut bene scribas, opus est primum ut scribas latine, deinde ut latine, tum ut vox tua in scripto quasi audiatur. auctores autem legendi sunt cum delectu, primum eloquentes ...

M. - sed quos mihi eloquentes auctores dicis? num Vallam21, qui de latinae linguae elegantia libros conscripsit? at eius Elegantias Ramirezius de Prado22 inelegantes appellat. num Paulum Iovium23 historicum, mea quidem sententia, sui aevi floridissimum? eum Lipsius24, maximus ille latinitatis auctor propter latinitatem laudat25 et clarissimus iureconsultus Andreas Alciatus26 vel Tacito anteponere

{{21}}

non dubitavit27, maximus vero criticus (Scaligerum28 dico) de negotio praefracte deicit29. num Thuanum30, Lipsium, Casaubonum? at traducit eos Scioppius31, qui tamen miserabilis litterator dicitur ab Hornio3232 canisque grammaticus audit a Lambecio - haec enim narrat Facciolatus33 ille latinitatis deus. qui quidem deus Lastesio34 non semper adeo venerandus videbatur35. Muretus36 leniter quidem, sed multis locis corrigitur a Ruhnkenio. idem Ruhnkenius in Ernestum illum, qui Cicero Germanorum cluebat, multa notare potuit, si hoc agere voluisset37. quid si in Gesnero38 Gesnerus ipse inveniebat quae

{{22}}

reprehenderet39? rursum in Ruhnkenio Bergmannus40 et Friedemannus41 quaedam correxerunt42. atqui in Bergmannum et Friedemannum, nomina obscura, nemo scripsit. credo, quia nemo novit. praeterea omnis illa Mureti atque Ruhnkenii laus emendati sermonis nunc friget, nam illorum temporibus multi libri horridae latinitatis legebantur, nunc vero si quid legitur Caesar aut Cicero aut Livius est; itaque munditiam quidem sermonis utcumque tueri possumus dum barbaros auctores non legimus. et Muretus, melior ille ingenii quam aetatis scriptor, si Ciceronis aequalis fuisset, ne Hortensio quidem cederet. attamen plus hercle damni ex lectione recentiorum capimus quam fructus, cum locutiones a latinitate alienae occulto nobismet non sentientibus blande obrepant, et quamvis cauti multum ex squalore eorum trahimus. etenim difficile est in culina ardentissima habitare quin male oleas. at quid credas mali nobis potissimum accidere posse quibus nullum aetatis tempus a lectione recentiorum vacuum fuit - nam et tu studia tua a Petrarca auspicatus es, et ego ab Erasmo, - si etiam qui numquam recentiores attingunt peiusque hydro, cetera incuriosi, vitant, barbarismis tamen eorum scatent? quotusquisque nunc est qui "hodiernos scriptores" vel "hodiernos mores" non usque ad fastidium blateret43? accedit, quod qui pure satis scribunt, bene plerumque non item; et ieiuni atque

%39 dicere enim solebat (teste Friderico Augusto Wolflo): "Non multa scripsi, sed relegendis, quae scripsi, interdum erubescenda deprehendo." F. A. Wolf Litterarische Analekten, Berlin 1817, vol. 2, p. 486. cfr. "utinam non illud in omnibus meis libellis observarem, excidere mihi solere, quae ipse damnem, quae excidere mihi potuisse, cum indignatiuncula quadam mirer." Io. Matthiae Gesneri Opuscula minora argumenti varii, Vratislaviae 1743, t. 1, p. VIII.

%40 Janus Theodor Bergmann 1795 -1878.

%41 Friedrich Traugott Friedemann 1793 -1853.

%42 D. Ruhnkenii orationes, dissertationes et epistolae. Cum suis aliorumque adnotationibus edidit Frid. Traug. Friedemann, Brunswigae 1828.

%43 cfr. "Hodiernus, heutig, ist nur beschrankt auf die Bedeutung der heutige Tag, nirgends aber findet es sich in der allgemeinen Bedeutung jetzig, jetzt lebend." J. Ph. Krebs, J. H. Schmalz, Antibarbarus der lateinischen Sprache, Basel 71905, vol. 1, p. 655.

{{23}}

aridi evadunt, dum proculcatis et vulgo tantum protritis locutionibus orationem instruunt. sed quid, malum!, in universum de eorum dicendi genere dicam qui dum vernaculis linguis utuntur etiam prudentes homines videntur, cum autem latine scripturire coeperint, protinus mirifici esse volunt, atque tam a communi hominum consuetudine abhorrent ut in alium se terrae orbem abreptos esse credant ubi homines non homines et omnino omnis humanitas atque iudicium ludibrio habenda. et quid est aliud recentiores legere, nisi huic vitio indulgere? vides iam, quam difficilis in tantis rerum tenebris res sit latine scribere. itaque, ut nunc mea sententia stat, non procul absum quin in forulorum pulverem relegatis recentioribus antiquos tantum eosque admodum paucos nocturna diurnaque manu versandos censeam.

S. - tune putas me eo insaniae venisse, ut spretis antiquis, recentiores tantum evolvendos putem? in omnibus quidem recentioribus invenies verba parum propria et locutiones minus latinas, a quibus cavendum quidem puto, neque tamen ideo a lectione abstinendum. non enim singula verba artificem scribendi faciunt: spectandus est sermonis habitus et quasi mens, quae si alta contigerit, si compositio probabilis, sententiae congruae, ingenium denique romanum (in quo vel maximum positum) - non est cur talem auctorem spernamus. tum, quaeso, quomodo ipsi hodie prudenter latine scribere possumus, si numquam eos respicimus qui idem antea temptarunt? nam friget sine ingeniorum comparatione omnis aemulatio. tu nimia mihi in recentiores flagrare invidia videris, quos omnes una sententia damnas. praeterea si omnia nigra fieri vis, et Cicero plerumque nimis lentus videbitur: velles statim diceret quod dicere instituisset, et Muretus in orationibus verbis multis nihil dicit, et Lipsius nihil ad Tacitum, Ruhnkenius vero ad oceanum cui Goethe nomen est, et ego alieno saeculo intempestivae elegantiae sectator, et tu ineptus qui haec quaeris. sed ista cum veritatis speciem habeant, contraria tamen non pervertunt: et Ciceronis humanitas ubertate maxime com-

{{24}}

mendatur, et Mureti ingenium miraculo est, Lipsii gravitas virtuti quam Tacitus ipse a longinquo tantum admirabatur proxime accedit44, Ruhnkenius multa melius vidit quam Goethius qui aestheticae (sit venia verbo) nubibus interdum se infuscabat; quin etiam haec omnia, quod alba sunt, veriora mihi nigris illis videntur.

itaque veteres omnes legendos censeo; recentiorum vero legendi sunt neque pauci neque admodum multi. si sententiam meam audire vis, splendeat mihi in oratione ex assidua lectione comparata Ciceronis maiestas, humanitas Terentii, simplicitas Nepotis, laeta industria Varronis, pressa Sallustii vis, quibus accedat serena mens Quintiliani, curiosa gravitas Plinii avunculi, amabilis gratia Plinii minoris, valida sensibus oratio Taciti, felix audacia Vellei Paterculi, quin etiam petulantes et improbi Senecae impetus, dulcia vitia Rori, doctae blanditiae Gellii, ingeniosae artes Frontonis, nec non candor Celsi et florida Columellae diligentia; iis iungentur ex antiquis alii complures quos omnes huc adducere alienum foret; praeterea poetarum fontibus rhetoricae agri assidue irrigentur quo viridiores fiant, et rursus nimis luxuriantes philosophorum lectione depascantur.

M. - desine, quaeso. essene quemquam tam otiosum, quin immo tam improbe laboriosum, qui omnia haec legere, nedum in unam orationis faciem tam diversa atque secum pugnantia conflare possit? si tamen reperietur quis tam multis furiis exagitatus, eum non modo bonum oratorem sed ne sanum quidem hominem putabo.

S. - cui ad multam lectionem non vacat, ad eloquentiam ne aspiret. auctores inquam legendi sunt, nemo imitandus. boni praecipue quam minime imitandi, sed mirandi atque attente legendi. nam non imitatione erudimur, sed contemplatione rerum magnificarum, quae contemplatio nos meliores reddit. omnino ad indolem linguae latinae, quae diligenti tantum lectione comparatur, non ad singulos auctores

%44 Lipsium non tantum Cornelianis sensibus non imparem interpretem, sed etiam in quibusdam Tacito ipso superiorem esse censet Famianus Strada (Prolusiones academicae, Romae 1617, p. 35).

{{25}}

scribendum. hoc enim modo efficiamus ut ex multis elementis unum corpus confletur, qui unam habeat animam. ea autem indoles nisi multis perlectis atque inter se comparatis perspici non potest. loquatur quisque ad pectus suum45, quod si cui vehemens permagnum sinuosum contingat, is licet periodis se involvat; cui vero minus - concisis sententiis loquatur. quare non minus Lipsianam brevitatem quam Mureti periodos admirari soleo. neque tamen sermo latinus huius temporis simplicior esse debet, quam Lipsii Mureti Ruhnkenii aliorumque bonorum auctorum: ignaviae utique non est indulgendum. neque eos moror, qui haec quia difficilia sunt, spernunt. est enim hominibus penitus insitum ut praeclara omnia fieri non posse priusquam sint facta iudicentur. formemus autem orationem verbis antiquis sensibus nostris. quibus vero nulli altiores sensus suppetunt, relinquant hoc negotium, aut omissa eloquentiae cura res tantum rite tractent: neque enim in re tenui tenuem gloriam assequentur, modo latinis vocabulis apte uti sciant. nobis tamen, qui eloquentes esse volumus, absit morosa circa vocabula diligentia: habitus universae orationis spectandus; et nos nova fingere liceat, et latius vagari quam ut a grammaticis praescriptum - nam et nos, si ita fert, latinitatis auctores sumus - dummodo in universum ad indolem linguae latinae respondeamus et idonea auctoritate, quae non solum a Cicerone, sed

%45 ad suum quisque ingenium loquatur, non ad auctorum. hoc est simiarum, illud hominum. itaque nimius mihi Breithauptius videtur, qui dicat: "<•••> proponat modo ad imitandum, si cholericus est, cholericum, si sanguineus, sanguineum, si melancholicus, melancholicum scriptorem; et excitata propensione, omnia sibi ex voto fluere, mutato vero auctore, felicem hunc successum iterum cessare, facile deprehendet. Quocirca latinitatis auctores pro diversitate temperamentorum ita distribui posse videntur, ut sanguineis Cicero in pluribus scriptis suis (in libris philosophicis, epistulis ad familiares, nec non in quibusdam orationibus); cholericis Plinius Secundus (inprimis in Panegyrico, qui absolutissimum ambitiosi atque elatioris stili exemplum nobis sistit); et melancholicis Florus, aut quivis alius difficilis oris scriptor ad legendum proponetur." Christiani Breithauptii Programma de latinis auctoribus, qui pro stilo legendi sunt, Helmstadii 1720, f. 5v.

{{26}}

etiam a Symmacho aliisque petenda, nos adversum iniquos iudices tueri possimus. ceterum non veteres usque sequamur: videamus aliquando si per nosmet ipsi sapere possimus et posteris cedro digna monumenta relinquere. nam et recentior aetas nova quaedam induxit, quae manent. quod si negamus, futilis est tota haec de eloquentia recentiorum disputatio.

quod vero in nostro quem instituimus sermone maximum est, his quas supra memoravi dotibus quamvis instructissimo oratori, nisi gratia eius recentiorum lectione cumuletur, semper aliquid ad perfectam humanitatem deerit. penitus quidem veterum lectione imbuendi sumus, recentiores tamen sedulo evolvendi sunt vel eo consilio, ut ad antiquos quasi per gradus quosdam ascendamus. nam Ciceronis splendor ita primum oculos perstringit, ut caecutiant aspernenturque caeleste illud lumen. itaque clarae luci paullatim recentiorum lectione assuescendum; quare non absurde Wyttenbachius, qui sese ad latinitatis studium quodammodo magis legendis Mureti orationibus, quam ipsius Ciceronis excitatum fuisse fatebatur, et si quid ad scribendi facultatem profecisset, eius se magnam partem Mureto debere46. et memini me Petrarcae lectione primum impetum ad Ciceronem legendum cepisse. hinc Cicero totum me sibi artissimis amoris vinculis devinxit. tum noctes - atque illarum noctium memoria dulcissimum amoris pignus manet - usque ad ipsum mane cum Somnio Scipionis vel Tusculanis transigebantur, tum lacrimae illae felices, tum suspiria, et ego cum prima luce domo egressus fervida mente plenisque auribus - nam procedente lectione saepe vox erumpebat - fessus simul et felix ad obeunda miserae munia vitae egrediebar. fateor me amore perculsum virtutes Ciceronis primum parum intellexisse, sed mens irrequieta iam tum thesauros praesagiebat; quos denique ut vidi, ut perii. et sunt illi maiores, quam ut

%46 vide D. Wyttenbachium in: ^ Bibliotheca Critica, pars 10, p. 115; et id. in Φιλομαθίας τὰ σποράδην. Miscellaneae doctrinae liber primus, Amstelodami 1809, p. 209.

{{27}}

mente complecti possint. quid? oratio Ciceronis nunc tamquam continuo spiritu periodis involvitur, nunc in planas sententias explicatur, nunc concisis distinguitur; nunc sublimia nunc terram tuta petit;

plena, ubi visum est brevis: humilis media summa. sed vel maxime mihi ille placet cum fulgurat atque omnia miscet: summa imis; instat atque torrentis instar per devexa violentius tamquam per riparum angusta coartatus fertur, cum canoro sensuum impetu ruit reconditae sapientiae arcana secum volvens, ripas aureis sententiarum ramentis ditescens - tum enim modo ex abrupto tonat, modo ...

M. - ohe, iam satis est, sat prata biberunt. scio te in Ciceronis laudibus totum diem consumere posse. sed paulo abducendus es ab hoc pabulo, ubi latissime vagari soles. tu vero non vides, te abiectam sane condicionem recentiorum depingere, quorum eloquentiam, si qua est, non propter se ipsam esse expetendam? cum autem dicis, legendos quidem esse recentiores, sed eo consilio ut Cicero atque veteres legantur, hoc quemadmodum dicas non intellego. nam si recentiores isto pacto legendi essent, fatendum tibi erat, non iis amplius operam dandam simul ac primum viam ad Ciceronem aliosque veterum patefecissent.

S. - non movet te quod si via ipsa optimo cuique recentiorum cum veteribus communis est, non de veteribus aut recentioribus amplius agitur, sed de nobis ipsis, ne devii scilicet erremus? neque te movet, quod ea ipsa via sine recentioribus nusquam reperiri potest? nam neque tam acre est nobis ingenium, ut antiquorum ingenia nisi a magnis recentioris aevi viris monstrata videre atque intellegere cum fructu possimus, neque tamen tam inique de natura humana comparatum est ut, semel monstrata via, non ad ulteriora per se facile tendat. itaque per vices quasdam ad optima quaeque ascendendum puto: et sicut Petrarcam Cicero amore Ennii imbuit, ita ego perlecto Petro Bembo primum intellexi quantum Cicero excelleret. duce Lipsio ad Tacitum perveni, Erasmo hortante Hieronymum amare didici. denique veteres et recentiores legendi sunt, non ut qui nusquam

{{28}}

errent, sed quia ad meliora nos vocant. ut autem ad causam recentiorum revertar, huius saeculi in auctores antiquos commentarii - hoc enim exemplo uti libet - scientiae potius quam humanitati servire videntur: etenim neminem credo tam durum atque inhumanum esse ut istas in immensum crescentes hodie scribentium moles haurire possit. vis omnes Ciceronis epistulas iucunde commodeque legere? aggrediare Pauli Manutii47 commentarium. at errat ille interdum: errat, fateor, sed Ciceronem amat, sed orationis leporem sentit et feliciter exprimit. longe aliter qui hodie grammaticam profitentur: inficeta omnia et sordida tantum diligentia conflata invenies. ad minutias enarrandas fortasse boni, sed mali duces si totum Ciceronem perlegere vis.

M. - illo tempore Manutius vixit, quo Cicero criticorum inopia laborabat, nunc vero ipsis remediis laborat aegerrime, medicorum turba ita circumventus, ut viva (ut dicitur) vox eius vix ad lectorem perveniat. et non dico de criticis (ei enim optime de auctoribus hodie quoque merentur), sed de eis qui nubila captant, intertextualitatis (cum barbaris enim barbare loquendum est) monstra producunt, aut de Ciceronis humanitate ipsi barbari disserunt. isti enim dum tales tricas curant, tempus certe numquam habuere ut totum Ciceronem commode iucundeque perlegerent. istos miseros esse iubeo.

S. - quo magis Manutium tibi commendo. lege Manutium si excors non es; eo perlecto aditus ad Ciceronem patebit, deinde, dum summam tenes, facili negotio de singulis rebus minutiisque, si quid opus sit, huius temporis commentaria symbolasque criticas consultabis. sin vero versa vice opus tentabis, minutiis iis symbolarum atque commentariorum qui hodie scribuntur oppressus, numquam, non dico omnes Ciceronis epistulas (nondum dixi omnes auctores antiquos, quod utique perfecti philologi munus semper fuit eritque) legere possis, sed ne unam quidem epistulam sine suspiritu videre queas.

%47 Paolo Manuzio 1511 - 1574.

{{29}}

M. - restant adhuc fortasse, qui cum huius temporis commentarios libenter pervolvant, veterem tamen commentandi rationem non spernant, neque enim credo deesse eruditos, qui animi causa Ciceronis epistulas cum commentario Manutii legere malint, sed ii perpauci sunt, cum plerique eorum qui hodie litteras profitentur ideo auctores legere videantur, non ut ipsi meliores evadant sed ut mendas auctorum expiscentur vel aliquid novi praepostera diligentia construant.

S. - quod perinde est, ac si quis laetissima prata eo consilio pervagetur, ut inveniat ubi segnior aut nulla herba sit ibique se mire delectet corpusque prosternet, moleste ferens amoenitatem loci. hodie vero ipsa adnotationum mole auctores excutiuntur, vix delibati. certe citius Ciceronem totum perlegero, quam centesimam partem symbolarum in eum. sed laborandum est in Manutio. fateor. at nonne peius atque adeo infelicius laborandum in symbolis, quae legimus atque - ingenue fateamur - ipsi interim conscribillamus? ille tamen labor voluptatis fructum fert, hic vero taedium ac triste senium parit.

M. - voluptatem istam quidem, quam dicis, non sperno; sed quomodo ea ad studia nostra conferat, nondum video. atqui si meliores nos reddere volumus, melius, credo, nobis erat, missis ambagibus, non intempestivam elegantiam captare aut mendas librariorum exquirere pulicesque excutere, sed nos ad sapientiae studium conferre.

S. - quae si unam tantum speciem haberet, expediret fortasse sapientiae studium. nunc vero cum incerti erremus, neque lux ulla appareat, temptanda est via qua, maiorum studiis adiuti, per nosmet ipsos sapere possimus. certe, naturam furca expellere, auctor numquam ero. itaque si quis nescio qua dulcedine captus, malorum auctorum barbariem exhorrescat atque libros eorum vernacula lingua conscriptos non alia de causa aspernetur quam quod sordide sentiant atque loquantur (necesse est sordide sentiant, qui abiecte loquuntur), is mihi meliorem de se spem concipiat, eum virum bonum atque bonum oratorem futurum esse proclamo; hac tamen condicione: si ingenio

{{30}}

scribendi exercitatio atque plurima lectio accesserit. habes iam quid in universum sentiam, nunc, age, ad recentiorum causam redeamus. atque quoniam argumentis me agere voluisti, argumentis amplius non agam, sed ipsa recentiorum tractatione monstrare conabor, quid quisque ad eloquentiam conferat.

M. - accipio legem; tu vide, ne ea abutare.

S. - ego vero adnitar, uti severum iudicem praestem: aliter enim mihi non credes, ut qui scias, me recentiorum fautorem semper fuisse. nolim equidem in oratione mea videri longior, sed quid faciam, cum immensa mihi undique saec. XVII et XVIII turba auctorum ingruat, ut nulla alia aetas librorum copia magis laborare videatur48? nam saeculum XIX multo minus libros latina lingua conscriptos fudit. itaque, cum constet multos quidem chartas atramento oblevisse, paucos vero insignite eloquentes extitisse, ut vix singulos singulis aetatibus optimos auctores invenires, copia cum delectu enarranda est neque omnium quos legerim hic censuram agam, ne sermonem meum in infinitum extendam: lectissimos potissimum tractabo. multi tamen in iudicium vocandi vel eo, quod bonorum auctorum virtutes ex comparatione minus idoneorum melius perspiciuntur. atque ut statim sententiam meam aperiam, inter recentiores principes latinae eloquentiae Muretum, Lipsium, Ruhnkenium esse censeo. hi enim summam doctrinam cum summa eloquentia iunxere; nam illos triumviros (Salmasium Scaligerum Casaubonum dico) cum singulari studio in altiores litteras colendas incubuissent, maiore felicitate in re critica atque in antiquitate indaganda, quam in latini sermonis elegantia usos fuisse, nemo qui scripta eorum noverit, infitias ibit. ex iis autem quos dixi eloquentiae principibus unus Ruhnkenius in disputationem nostram legitime cadit, cum Muretus saeculo XVI

%48 cfr. "Equidem si unquam alias, nostro imprimis aevo scribendi illud plurimos cepit cacoethes, adeo ut cum majores nostri penuria laboraverint, nos copia Scriptorum laboremus" Matthias Henricus Burchardus, ^ Laurus Cimbrica arescens ad busta ΤΟΥ ΠΑΝΥ Morhofii, Lübecae [sic] 1695, f. 5v.

{{31}}

mediante, Lipsius vero sub finem eiusdem saeculi floruerit. sed Ruhnkenius praeclare fecit quod Mureti opera edidit (utinam nostro saeculo ederentur atque in manus hominum devenirent, qui hodie latine scribere conantur), cum et ipse Ciceronem ducem sibi proponeret et sentiret Muretum ea felicitate Tullianam expressisse eloquentiam ut, nisi res quas tractasset recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares49; haec, cum ex parte valde probem, de integro tamen rem ordiri velim.

M. - iam Ciceronem mihi denuo iactabis.

S. - quidni iactem? Cicero thesaurus est, quo pauci honeste uti queunt. itaque de iis primum agam qui ex professo Ciceronianae eloquentiae se addixerunt neque tamen dubiam eloquentiae laudem adepti sunt. et quoniam magnae quaestionis rem aggredior, latius flnes orationis meae proferam usque ad initium XVI saeculi excurrens. atque omnibus, qui iure Tulliani nominis capita censentur, praestat Muretus. is quidem non tam laboriosa imitatione quam largo spiritu et felici impetu valuit; etenim, teste Scaligero50, vel optimae epistulae Mureti vel minima temporis iactura consarciebantur; et feliciora fere litteris argumenta tractavit quam Paulus Manutius, cuius epistulae itidem inter optimas feruntur: rem tamen Muretus melius tenet,

sensibus numquam languet.

M. - at idem in orationibus studuit quam multis verbis quam minime dicere.

S. - sed hoc vitium - si copia vitium appellanda est - omnium Ciceronianorum, quos vocant, est; neque, credo, in eo potissimum grege nescio cuiusdam altae sapientiae viros, ut Blasium Pascalium, quaeras.

M. - est itaque maxima latinae orationis laus apte atque copiose communia tantum dicere?

%49 D. Ruhnkenii orationes, dissertationes et epistolae. Cum suis aliorumque adnotationibus edidit Frid. Traug. Friedemann, Brunswigae 1828, p. 488.

%50 vide in Scaligeranis, s. v.

{{32}}

S. - minime. immensum enim quam interest quo animo dicas. profecto pusilli animi orator nihil aliud quam communia et frigidos sensus loquetur. felix vero Mureti ingenium nusquam magis cognoscitur quam in partibus ubi non habet quod dicat: tum enim lectorem maxime secum rapit. atque hoc maximis tantum ingeniis contigit. simili de causa Rabelaesium maxime admiramur: ruit ille facundo ore, neque ubique scias quid dicere velit - nihil dicit sed quam facunde ubertimque id ipsum nihil! (hoc usus sum exemplo, ut qui sciam te multo magis scriptores admirari solere, qui vernaculis quam qui latinis litteris utuntur). nam rebus narrandis, quae si magnae contingunt, non est difficile magna praestare, difficile vero sine rerum pondere magniflce loqui.

M. - mira doces. et quid Quintilianus, si haec audisset, diceret?

S. - in hanc sententiam iret, si coniectare licet. et nonne hoc maxime oratorium est, movere et delectare? hoc praestat Muretus plenissime. nam quod bene satis, pro rebus quidem quas tractaverat, docebat, ne tu quidem neges. est praeterea alia condicio veterum alia recentiorum: Muretus non in foro sed in auditoriis disserebat;

itaque omni forensi pulvere excusso, artem tantum agebat, non pugnam. atque sicut forensi pugnae ferrea magis arma conveniunt, ita auditoriis auro interdum et argento distincta. Muretus vero eo nomine laudandus, quod armis suis aliter quidem atque Cicero, sed aeque bene usus est.

M. - at Ruhnkenius cum Muretum laudaret, ob unam tantum rem laudabat, scilicet eum propter similem nescio quam ingenii formam tam feliciter Ciceronem imitatum esse, ut paene Ciceronem ipsum in Mureto renatum esse videre sibi videretur, et certe integrum Ciceronem expressisset, nisi propter saeculi labem necesse esset ut minor Muretus evaderet. nullam itaque aliam quam imitandi virtutem extollit in eo Ruhnkenius. ego certe, mallem nullius homo ingenii esse quam ut tali laude mactarer.

{{33}}

S. - etiam Ruhnkenio errare licet. equidem puto (neque hucusque Ruhnkenius mihi contradiceret) verba glomerare, periodos moliri, idem semper multimodis dicere, non esse Ciceronem exprimere: qui ideo Cicero est, quod est nemini imitabilis. profecto verbis et dicendi formulis oratio Ciceroniana non absolvitur, sed singulari Ciceronis humanitate, quae non in verbis sed m pectore posita est, quamque in alias formas migrare - nisi Pythagorei sumus - a rerum natura negatum est. atque hercle peraeque ridiculum esset si quis in musica componenda maiestatem Georgii Friderici Handelii sive vehementes Ludovici Bethovenii impetus imitari institueret. quae cum ita sint, non tamen negaverim esse quendam animorum per omnia saecula commeatum, cuius condicio et lex, ut magnus animus nisi a pari percipi intellegique non possit. Mureti vero humanitas non a Cicerone venit, qui vita et moribus a Cicerone alienissimus erat, sed a pari animi magnitudine atque felicissima ingenii vena. quod autem periodos loquitur et verbis Ciceronis utitur, non ei quidem nocuit: sentias optimum artificem optime materia usum esse. illud vero affirmare pro certo ausim, bonum oratorem optime semper materia operis usurum; petet vero eam unde ipse velit. neque periodis eloquentiam metiri licet. quid? non est, credo, probri habendum quod Plinius maior nullam periodum ita effinxit, ut Cicero pro sua vellet agnoscere (hoc pace Ruhnkenii dixerim, qui Plinio minori id ipsum tamquam vitium imputat51): sinamus Plinium esse Plinium i. e. virum floridissimae planeque virilis eloquentiae: is enim tum potissimum sensibus valet cum verborum inopiam et quasi quandam sensus deficientiam deprehendas. quod autem Ruhnkenius de ingenii forma prodiderit, quae, scilicet ipsa natura conspirante, Mureto eadem esset atque Ciceroni, dispeream si probem. hoc enim esset duos Cicerones habere malle quam unum Marcum Tullium. equidem multis de causis uberrimum Mureti ingenium miror, qui

%51 D. Ruhnkenii orationes, op. cit., p. 488.

{{34}}

cum Seneca aliisque vergentis latinitatis auctoribus mire quam delectaretur, tamen vix quidquam inde traxisse videtur. at ipse de se praedicabat, se interdum ab Apuleio, Cassiodoro, Sidonio Apollinari et similibus adiuvari: id falsum esse omnes inde ab Scioppio consentire mihi viri eruditi videntur. omnes itaque auctores noverat, sequebatur vero suum tantum ingenium, subactum illud quidem iudicio atque multa lectione. atque si vim Mureti maxime experiri vis, lege, si me audis, ultimas quas scripsit orationes. neque immerito losephus Scaliger de Comelio Tacito orationem vehementer admirabatur".

priusquam ad saeculum XVII perveniamus, breviter reliquum prioris aevi Ciceronianorum gregem decurramus. elegans Paulus Manutius mihi non ubique probatur. simplex et perspicuus est in commentariis:

dixeris sermonem generi quod cum maxima laude excoluit prorsus accommodum esse. commentarius in Ciceronis epistulas, ut dixi, est utilis et singulari lepore praeditus. in ceteris scriptis nusquam assurgit:

hoc est dum ignem (Ciceronem dico) exprimere vult, lignum tantum affert. epistulae Manutii incorruptam quidem sermonis integritatem praeferunt, sed non multum ad rerum notitiam faciunt. ceterum eas tanto studio et lima scripsit ut aliquot menses singulis litteris impendisse diceretur; itaque illae vultum nitentis prae se ferunt.

Christophorus quidem Longolius53 Ciceronem amavit plurimum, non ut mutuus amaretur. verba habet Ciceroniana et magnifica, sensus pueriles; neque aliter fieri potuit, cum Cicero magna verba magnis rebus aequiparasset, is cothurnis in comoedia incederet. fortasse melius fecisset si Plinio avunculo continuam operam daret;

sed infelici quodam fato incitatus a Bembo54 solius Ciceronis lectioni se addixit.

%52 quam orationem sub finem vitae Muretus composuit. "quid elegantius ejus oratione de Tacito et aliis?" ^ Scaligerana ou bons mots, rencontres agreables, et remarques judicieuses et Sçavants deJ. Scaliger, Cologne 1695, p. 278 (= Scaligerana, Thuana, Perroniana, Pithoeana, et Colomesiana… Amsterdam 1740, t. 2, p. 466).

%53 Christoph de Longueil 1488 -1522.

%54 Pietro Bembo 1470 - 1547.

{{35}}

Petri Bembi comptula et odoribus differta eloquentia iuvenem me maxime tenebat; et nuper, quod mireris, cum relegerem, vestigia quaedam pristini amoris redierunt: adeo homo inconstans animal est. Petro Victorio55 multum Cicero debet, ut qui ab multis locis ad pristinam dignitatem sit restitutus, sed ipse non multum leporis a Cicerone mutuatus est; ceterum tersus, elegans, sententiis acutus. Aonius Palearius56 meretur inter optimos Ciceronianos numerari. est copiosus et Tullium feliciter exprimit ut qui ipse calorem illum in animo aluerit. propter purum et emendatum sermonem commendabiles sunt Marci Antonii Maioragii57 orationes. Ioannis Calvini58 profluens oratio sordium secum quam minimum trahit, nihil igitur ei constans cum Cicerone consuetudo nocuit59.

Lipsius quoque iuvenis m Ciceronianis fuit. postea totum dicendi genus mutavit. hic locus ipse postulat, ut divinam Lipsii epistulam legam (simul et admirabile Lipsii dicendi genus tibi insigni facundiae exemplo ostendam), ubi posteritatem ipsam obtestari mihi videtur. agit causam suam contra Ciceronianos quosdam qui praeclare se scribere censebant, sed quo argumento? scilicet "quod elumbia quaedam, et exsanguia scribant: quod jacentia verbis, sensibus, numeris: quod denique sic algentia, ut refrigerare possint Germanicas suas nives. Et o ridiculum! nec ad Ciceronem quidem serio nos vocant: sed ad Melanchthonem suum, virum mihi, nisi a religione, haud aspernabilem; sed nec inter duces aut antesignanos ad eloquentiam ponendum. Hunc admirantur, hunc tollunt, numen cum altero suo numine habent: de quo verissime Bonamicus in Italia interrogatus dixerat: "Videri eum Latine loqui incipere". Revera ita est, isti velut in margine et finibus Latii haerent; adspiciunt

%55 PietroVettori 1499- 1584.

%56 Aonio Paleario 1504 - 1570.

%57 Mari-Antonio Majoragio (Maria Antonio Conti) 1514 - 1555.

%58 Jean Calvin 1509- 1564.

%59 "Les Opuscules de Calvin sont fort belles: il lisoit tous les ans son Cicéron" Pithoeana in: Scaligerana, Thuana, op. cit., t. 1, p. 499.

{{36}}

elegantiam, et mirantur; intra pectus, aut linguam, non admittunt." tum ad se Lipsius se recipit atque hisce verbis crimen obscuritatis diluit: "Atqui nos obscura et intricata scribimus. Nescio, dicam libere, mihi de me non videri: immo hoc in laudibus meis vel maxime censeo, quod in brevitate nubes vito. Dicant et judicent, qui Latine modice intelligunt: dicant, qui vel levem gustum habent politioris litteraturae"60. sed hic quoniam quodammodo nos posteros alloqui videtur Lipsius, fateamur verissima eum de se praedicare. neque mihi dubium est, fueritne Lipsius eloquens, cum semper persuasum mihi habuerim, eloquentes non verba sed pectus nobile facere.

M. - vah! quam alta petis. equidem facile tibi concedo sensus validos et incomptos a nobili animo proferri posse etiam gravissime, sed singultientes istas voces pro vera sinceraque eloquentia accipi nolo: est oratio Lipsii proscissa et dissuta, periodi saltitant, idiotismi undecumque petiti dissiliunt, vocabulis temere ab ultima antiquitate depromptis novissima admiscet, stercus denique Ennii atque Pacuvii in adamantinam Taciti pyxidem infundit efficitque, dum modo cum Euandri matre modo cum Ambrosii grege loquitur, ut sermo eius omnium saeculorum chaos quoddam esse videatur.

S. - mane paulisper, et cetera audi: "Nec tamen nego esse aliquid in meis scriptis vel vetustius fortasse, vel concisius dictum: quod sic solum prolatum, in culpam possit cadere: sed idem excusari et erigi, si quo loco, argumento, vel ad quem scriptum sit, videatur. Nempe in Criticis, ubi ex professo litteraria et antiqua tracto: quid mali sit, vocem aut phrasim esse interdum antiquiorem? Ut in epistola ad virum subtilem, et doctum? cur non brevius aut eruditius scribam? Fecit Cicero ille, et variavit, cum ad Lentulum, Pompejum, Caelium, aut Atticum scriptitaret. Nec affectatio ea in nobis est, ah quam errant! eodem calami tenore et impetu, illa mollia aut vulgata, et

%60 cfr. Iusti Lipsii Opera, Vesaliae 1675, vol. 2, p. 971 sq. (epist. ad Henricum Uwenum, Idib. Febr. a. 1606 data).

{{37}}

haec strictiora aut meliora scribimus"61. et qui sunt, quibus displicet Lipsius? nimirum ii plerumque qui aut virilem eloquentiae dignitatem ferre non possunt aut qui ipsi muti vel inepti locutulei alios eloquentes esse non sinunt.

M. - Ioannes Philippus Krebs 62, homo eruditissimus, proscribit Lipsium 63.

S. - o di boni! qui ille iudicare potuit qui ipse mutus semper extitisset? atque idem de Mauricio Seyffertio64 Hermanno Mengio65 et Naegelsbachio66 sentiendum, qui ingentis laboris, neque tamen parvae utilitatis, si cum maturo iudicio adhibeantur, opera conflarunt;

ego puer in Mauritii Seyffert Palaestra Ciceroniana duo annos misere contrivi, integrum annum in Naegelsbachio desudavi, at quantum temporis in Hermanno Menge insumpseram! melius, hercule, totidem annos Ciceroni legendo seposuissem. sunt quidem illi robustioribus lectitandi stili exercendi gratia vel potius inspiciendi in ambiguis grammaticae casibus; et fatemur nos quondam numquam ab eorum lectione nisi doctiores recessisse (nunc vero videntes scientesque aliter plerumque scribimus atque Krebsius Mengius Seyffertius Naegelsbachius iubent, qui oratorem de argenteae aetatis divitiis in serviles angustias detrudere gestiunt. frustra.) sed, sterilia ingenia, ad perpetuam imitationem nihil valent. viden' ut misere moliuntur! ipsi putidi, disciplinam quandam67 praeferunt semperque in ore habent; scilicet congestis tantis molibus aediflcium nullum extruitur, et qui

%61 ib. p. 972.

%62 Johann Philipp Krebs 1771-1850.

%63 J. Ph. Krebs, J. H. Schmalz, Antibarbarus der lateinischen Sprache,Basel 1905, vol. 1, p. 15.

%64 Moritz Ludwig Seyffert 1809 -1872.

%65 Hermann Menge 1841 - 1931.

%66 Karl Friedrich von Naegelsbach 1806 -1859.

%67 cfr. "Das Individuelle, Manierierte, Fernliegende, Bizzarre kann unmoeglich der harmonischen Entwicklung des Geistes zur Grundlage dienen, sondern nur eben das Alltägliche und Gewöhnliche. [o ineptias! itane tibi, o bone, Cicero se numquam supra cottidianae vitae mediocritatem extollit?] Es gilt also, diesen allgemeinen Typus der Regelmäßigkeit und Einfachheit, als dessen Repräsentant uns Cicero gilt [iam denuo!], an diesem Muster dem Schüler mit aller Strenge der Disziplin zum Bewußtsein zu bringen. Die Disziplin giebt den verschrieenen Ciceronianern ihre höhere Weihe, den Cice-

{{38}}

ipsi scribere nequeant, allis praecipiunt. ubi, quaeso, mihi scripta eorum latina, solida laude digna68? sic summa grammatica in summa copia obmutuit. itaque reicio grammaticos istos, qui cum omnia cum pulvisculo excutiant, ad eloquentiam nihil conferunt; quippe, neque ipsi eloquentes fuerunt, neque usque ad hunc diem quemquam eloquentem ex disciplina sua educere potuerunt. neque ingrati animi crimen metuo. quin immo gratissimo animo, cum definiunt quid cuique auctori usitatum sit necne, adiumenta haec accipio; quando autem praescribere conantur quas loquendi formulas recte quis imitetur fugiatve, risum tenere non possum,

sed nescio an maior pestis sit elegantiarum et flosculorum puerilis captatio, quo vitio nostri hodie maxime tenentur, qui cum in grammatica rudes sint, veterum auctorum lectione leviter tantum tincti, recentioribus ne longe quidem a vestibulo salutatis, mirifici sibi latini sermonis artifices videntur. sciolos istos protinus molas in disciplina Hermanni Mengii69 Mauricii Syeffertii70 et Caroli Friderici Naegelsbachii71 per quadriennium versandas mando uti resipiscant; deinde, si spem non fefellerint, meliora iam edoctos in veterum auctorum uberrimos campos mittam, ubi robora sumant atque in sole Ciceronianae facundiae sanum colorem ducant, postremo validos iam laetosque, quo ultima quasi laborum lima perpoliantur, recentioribus tradam, ut bonis delectentur, in deterioribus vero iudicium acuant. ceterum iudicium in idoneis quoque auctoribus exerceatur.

ronianem, die das Wesen nicht in vereinzelten Wendungen und Phrasen, sondern in der Totalität des ciceronianischen Geistes suchen, denen das einzelne Wort als Vehikel der Disziplin für die Zucht des Denkens und Wollens heilig ist." M. Seyffert, Palaestra Ciceroniana. Deutsche Originalstücke zum Übersetzen in das Lateinische in Ciceros Schreibart, Leipzig 81883, p. IX.

%68 Andreas Theragrus (Thierfelder) in laudatione funebri Hermanni Menge fatetur pauca prorsus atque frivola ex illius penu scripta latina evolavisse , cfr. A. Thierfelder, Hermann Menge, in: Bursian Jahresbericht vol. 275 (1941), p. 60.

%69 H. Menge, Repetitorium der Lateinische Stilistik, Leverkusen 111953.

%70 vide supra p. 38.

%71 K. F. von Naegelsbach - I. Muller, Lateinische Stilistik, Nuernberg 91905.

{{39}}

M. - haec belle quidem sonant, sed quomodo iudicium in Lipsio legendo exerceas, quem sine iudicio admiraris? enimvero dum Lipsium defendis tuam quodammodo causam agere mihi videris, qui post longam servitutem frena tandem elusus, ieiunam, ut ipse dicis, grammaticorum disciplinam asperneris, ingenuam, ut tibi videtur, libertatem secteris.

S. - amo quidem Lipsium effuse, sed cum iudicio; cuius summa haec est: eloquentiam quae admirationem sui non parit, nullam esse; hoc nomine Lipsium amplector, hoc multis praefero, non ut ipse eum exprimere studeam, sed ne in tanta malorum auctorum multitudine eloquentiae laudem sequi desperem. Lipsium admiror, non imitor - nam illa imitatio affectatio esset: itaque si Lipsium amo, omnem affectationem odi sicut ipse oderat. etenim quid Lipsio cum affectatione? quae si ei iuveni aliqua fuerit, certe ea aetate, qua epistulam, quam modo protuli, conscribebat, omnis evanuit. praeterea exemplis docemur, omnes Lipsii imitatores malos latinitatis auctores fuisse. atque imprimis abeat mihi cum libellis suis Erycius Puteanus72, scriptor impunitae licentiae, Lipsii assecla affectatiunculae non ferendae. ille sibi fortasse homo perquam lepidus vel adeo magnificus73 videbatur cum talia scriberet: "Laudatus non te laudo, ne non tam proferre judicium meum quam referre gratiam videar: sed amatus amo, cum vel non amatus debeam. Amor urget mutuum, laus recusat; laus ex Amore nascitur. Sic igitur a te laudor, quia amor; sed non te laudo, quia laudor."74, mihi miser videtur75. is cum puerilibus suis

%72 Hendrik van Put 1574 - 1646.

%73 nihil enim curo si ipse ^ Thyrsos suos "minutam scriptionem" (Erycii Puteani Epistolarum atticarum missus secundi, Coloniae 1681, p. 239) fucata modestia dicit.

%74 Erycii Puteani Thyrsi philotesii, sive Amor Laconissans. Stili et Sermonis Aculei, Lovanii 1609, p. 13 sq.

%75 aliter videbatur Vernulaeo, cfr. "Scio, nec diffiteri hic volo, reprehendisse quosdam in eo, quod infra styli sui Elegantiam argumentum scriptionis aliquando sumeret, nequaquam se dignum, aut nominis fama. Quicquid sit, rem parvam et exilem stylo magnam ac grandem efficiebat; imo etiam ea quae natura sua non alliciebant, ei quandam

{{40}}

aculeis praecisam nescio quam atque vultuosam brevitatem captantibus nusquam tam moleste loquax videtur quam cum laconismum suum propugnat76, neque aliter fieri potuit apud hominem cui sententiarum congeries pro eloquentia fuit. merito itaque vapulabat a Moreto bibliopola nobili77. in orationibus quibusdam (excipio utique illam de ovo78, ubi dum lepidus esse studet, a communis sensus consuetudine insulsissime abhorret) aliquanto melior, in epistulis etiam multo melior, nam genus hoc de pyxide eloquentiam minus capit. lege quaeso epistulam Puteani de Ciceronianis - simile enim argumentum a Lipsio tractatum modo vidimus - quo melius iudicare possimus quantum a Lipsio degeneraverit: "Atque utinam sic scribam (ad hos enim redeo) qui Ciceronianos se, nescio qua fiducia, dicunt! utinam te79 videant, quibus sudor omnis in vano quodam verborum strepitu consumitur, et e emendicata Phrasi! qui oratores etiam videri volunt si lati|nitatem Tullii, non dicam usurparint, sed corruperint! Sic qui

pulchritudinem ab Elegantia sua affundebat, ut placeret. Erat enim stylus eius purus et ornatus, brevis sed torosus, non circumductus inani ambitu, plenus tamen spiritu quodam vegetus." Nicolai Vernulaei ^ Oratio In funere Clarissimi et Amplissimi viri Erycii Puteani, Lovanii 1646, f. 7 r-v.

%76 "Absit Vitium, laudare Virtutem aggredior: ipsum inquam bono suadae auspicio, Oratorium Laconismum. Et nonne Laconice? Argumentum suadet, Auditorium urget: obseqnar, et quam quisque in omni materie poscit, dabo Brevitatem. De Moribus, de Republica, de Natura rerum dicat alius; nisi brevis, odiosus est. At meum, hoc ipsum, quod in omni argumento placet, argumentum est. Dicam breviter, quia vultis; imo copiose, si vultis. etc." Erydi Puteani De Laconismo syntagma, Lovanii 1609, p. 23.

%77 "M. Vossius m'a dit, que Moret, fameux Imprimeur d'Anvers, reprochant à Erycius Puteanus, successeur de Lipse, qu'il ne faisoit que de petits livres, celuy-ci luy repondit, que Plutarque et plusiers autres Autheurs de 1'Antiquité en avoient aussi bien fait que luy. Alors Moret luy repliqua, croyez-vous que vos Livres que je ne puis débiter, soient aussi bons que ceux de Plutarque? Ce qui mit Puteanus en colère, et le fit sortir de la Boutique de Moret." Pauli Colomesii Opuscula, Ultraiecti 1669, p. 124 sq.

%78 Ovi Encomium in: Erycii Puteani ^ Suada Attica, sive Orationum selectarum Syntagma (operum omnium t. 1), Lovanii 1615, p. 499 - 576.

%79 hac epistula (quae est data Lovanii d. XI Kal. m. Iul. a. 1607) alloquitur Ioannem Baptistam Saccum Mediolanensem.

{{41}}

mendici semper sunt, post unam aliquam orationem, et vel in ipsa paupertatem suam inveniunt, et ineptius etiam non agnoscunt. Aut ignaviam, aut stupiditatem profitetur, quisquis de alieno scribit; nec laudem huic tali, sed profectum duntaxat concedimus, si ad exercitationem scribat."80 - haec illi incohata potius quam viriliter (sicut certe a lectore accipi vult) dicta, exciderunt. deinde, fateor, paulo melius: "Nulla haec doctrina est, voces aliquot colligere et transferre, ut e verbis tandem argumentum nascatur scriptionis. Serere hic oportet, non plantare, et uti a radice fructum, sic ab ingenio laudem auspicari."81

M. - haec talia esse sinamus. sed nonne videtur tibi de Melancthone Lipsius duram nimis sententiam tulisse? equidem quid in illo reprehendam, non habeo. est sermonis perfectus quasi architectus: periodis progreditur, clare sententias construit, rem tenet. ne multa; citra labem scribit, quae laus non est ultima.

S. - at idem absque Venere. nihil brevius, eruditius profert, nihil variat, nusquam assurgit. omnia uno tenore usque ad nauseam, nihil quod feliciter dictum de improviso mireris82. orationes ludum litterarium redolent ...

M. - tu nimius mihi in Melancthone insectando videris. sed quid facias tibi? quod in Puteano reprehendis, in Melancthone requiris. sed melius, puto, omitteres vetera haec, ad recentiores properares.

S. - omisissem libenter, nisi peioris exempli quam ingenii homo esset. omnis enim Germanorum eloquentia a Melancthone, licet interdum inscientibus ipsis, fluxisse mihi videtur. quod vel teste Theophilo Christophoro Harlesio85 probare possum, qui cum Ciceronem illum Germanorum - Ioannem Augustum Ernestum dico, ad

%80 Erycii Puteani Epistolarum atticarum promulsis, Coloniae 1681, p. 309 sq.

%81 ib. p. 310.

%82 cfr. "Melanchthon estoit sçavant en langue latine, mais c'estoit un esprit sans nerfs, lasche [sic], mol." Perroniana sive excerpta ex ore cardinalis Perronii, Genevae 1667, p. 209.

%83 v. infra p. 198.

{{42}}

quem tu, si recte perspicio, properare me iubes - laudabat, tamquam alterum Melancthonem laudaret84: tantum Melancthonis nomen usque ad finem XVIII apud Germanos valuit. atque Melancthonis tota ista eloquentia res est - uti tibi aliquando accedam - perspicua atque quodammodo facta, sed eadem, ut animi sensum ingenue proferam, mire quam ieiuna atque puerilis.

M. - iam denuo! quin hominem omittas.

S. - eloquentia Melancthonis, inquam, admirationem illam divinam non movet, at recte Cicero: "nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam dico"85. sed, uti mones, relicto in praesens Melancthone, videamus, si quid fructus ex ceteris percipere possimus.

iure ab Italis initium capiamus; quorum gloriam recensenti quo me primum quo deinde vertam nescio, cum ingentem ingeniorum messem videam, ut in ipsa copia difficilis sit delectus; quo magis mirari soleo infrunitam Alembertii frontem, qui ausus sit affirmare Italos latina lingua non pollere. quod impudens mendacium fortiter

%84 cfr. "Verdient ein Gelehrter eine Ehrensäule, so ist es gewiß Ernesti, dieser würkich großer Gelehrte, der zweyte Melanchthon: in manchen Stücken noch mehr als Melanchthon, besonders was das critische Studium anbetrift." Gottlieb Christoph Harles, Kritische Nachrichten, Nuernberg 1782, p. 66; cfr. ib. p. 73; cfr. "Talem quidem, et litteratorem et theologum, ante haec duo saecula habere desiimus, tum Philippum Melanchthonem, communem Germaniae praeceptorem, tum Ioachimum Camerarium, proprium Academiae nostrae lumen, suae scholae conditorem, qui et ipse per quadraginta annos docendo scribendoque Lipsiam suam ornarat." Elogium Io. Aug. Emesti publice scriptum ab Aug. Guil. Ernesti in: Io. Aug. Ernesti Opusculorum oratoriorum novum volumen, Lipsiae 1791, p. 155. neque Ernestus ipse infitiabatur, maximam sibi Melancthonem admirationem movere, cfr. Io. Aug. Ernesti, Opuscula varii argumenti, Lipsiae 1794, p. 43; id. Opuscula oratoria, Lugduni Batavorum 1767, p. 63; 95. ceterum varia de Melancthone iudicia pete ex: Thomas Pope-Blount, Censura celebriorum authorum, sive tractatus in quo varia virorum doctorum de Clarissimis cuiusque Seculi Scriptoribus Iudicia traduntur
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   12




Разместите кнопку на своём сайте:
Документы


База данных защищена авторским правом ©podelise.ru 2000-2014
При копировании материала обязательно указание активной ссылки открытой для индексации.
обратиться к администрации
Документы

Разработка сайта — Веб студия Адаманов