M. tulli ciceronis icon

M. tulli ciceronis



НазваниеM. tulli ciceronis
Дата конвертации30.07.2012
Размер53.38 Kb.
ТипДокументы


M. TULLI CICERONIS

ORATIO IN CATILINAM PRIMA

IN SENATU HABITA

(С сокращениями)

I. Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?

quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem

sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum

praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi,

nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus

habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque move-

runt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam

horum omnium scientiā teneri coniurationem tuam non

vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi

fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis quem no-

strum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus

haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo

vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps,

notat et designat oculis ad caedem unumquemque no-

strum. Nos autem, fortes viri, satis facere rei publicae

videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad mortem te,

Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te

conferri pestem quam tu in nos omnes iam diu machinaris. …

… Habemus senatus consultum1 in te,

Catilina, vehemens et grave, …,

II. … verum inclusum in

tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex

senatus consulto confestim te interfectum esse convēnit.

Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad con-

firmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse

clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non dis-

solutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque con-

demno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum

in Etruriae faucibus2 conlocata, crescit in dies singulos

hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem

ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu

videmus intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae

molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici

iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius

omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum

esse dicat3. Verum ego hoc quod iam pridem factum esse

oportuit certa de causa nondum adducor, ut faciam. Tum

denique interficiēre, cum iam nemo tam improbus, tam

perditus, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure

factum esse fateatur.
Quam diu quisquam erit qui te

defendere audeat, vives, et vives ita, ut nunc vivis, multis

meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra

rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures

non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque

custodient.

III. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes,

si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata

domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest,

si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam men-

tem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.

Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia

omnia, quae iam mecum licet recognoscas4. Meministine

me ante diem XII Kalendas Novembres5 dicere in senatu

fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI

Kal. Novembres6, C. Manlium, audaciae satellitem atque

administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo

res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod

multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in

senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem V

Kalendas Novembres7, tum cum multi principes civitatis

Romā non tam sui conservandi, quam tuorum consiliorum

reprimendorum causā8 profugerunt. Num infitiari potes

te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circum-

clusum commovere te contra rem publicam non potuisse,

cum tu, discessu ceterorum, nostra tamen, qui remansis-

semus, caede contentum te esse dicebas? Quid? Cum

te Praeneste9 Kalendis ipsis Novembribus occupaturum

nocturno impetu esse confideres, sensistine illam coloniam

meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam?

Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod (non) ego

non modo audiam sed etiam videam planeque sentiam.

IV. Recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; iam

intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad

perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter

falcarios (non agam obscure) in M. Laecae domum; con-

venisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque

socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si

negas. Video enim esse hic10 in senatu quosdam qui tecum

unā fuerunt. O di immortales! Ubĭnam gentium sumus?

Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus? Hic,

hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis

terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro

omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis

terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re

publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat,

eos nondum voce vulnero! Fuisti igitur apud Laecam illa

nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quem-

que proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres,

quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia,

confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi

esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt

duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa

nocte paulo ante lucem me in meo lecto interfecturos esse

pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestro dimisso11,

comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi

atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum

mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis

ac summis viris ad me id temporis venturos esse prae-

dixeram.

V. Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere

aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium

diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.

Educ tecum etiam omnes tuos, si minus12, quam plurimos;

purga urbem. Magno me metu liberaveris, modo inter me

atque te murus intersit. Nobiscum versari jam diutius

non potes; non feram, non patiar, non sinam. …

… Num dubitas id, me imperante, facere

quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul

hostem. Interrogas me, num in exsilium? Non iubeo,

sed, si me consulis, suadeo.

VI. Quid est enim, Catilina, quod

te iam in hac urbe delectare possit, in qua nemo est extra

istam coniurationem perditorum hominum, qui te non

metuat, nemo qui non oderit?

……………………………………………………………..

VII. Nunc vero quae tua est ista vita?

Sic enim jam tecum loquar,

non ut odio permotus esse videar, quo debeo,

sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur.

Venisti paulo ante in senatum. Quis te

ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit?

Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis

exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio tacitur-

nitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia

vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi13 persaepe ad

caedem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam

subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem

animo tibi ferendum putas? Servi mehercule mei si me

isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum

meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris?14

Et si me meis civibus iniuriā suspectum tam graviter atque

offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis

omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scele-

rum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu

tibi debitum, dubitas quorum mentes sensusque vulneras,

eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes

timerent atque odissent tui neque eos ratione ulla placare

posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc

te patria, quae communis est parens omnium nostrum15, odit

ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo

cogitare: huius tu neque auctoritatem vereběre nec iudi-

cium sequēre nec vim pertimesces?

…………………………………………………………….

VIII. ………………………………………………………

Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori

aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam

istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae soli-

tudinique mandare?

'Refer' inquis 'ad senatum'; id enim postulas et, si hic

ordo placere sibi decreverit te ire in exsilium, obtempera-

turum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis

moribus16, et tamen faciam, ut intellegas quid hi de te

sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam

metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere.

Quid est? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silen-

tium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem

loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? At

si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo

viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in

templo senatus iure optimo vim et manus intulisset17. De te

autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur,

decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum

tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam

illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique

fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et

frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante

exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus

ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae18

vastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas

prosequantur.

……………………………………………………………...

XI. Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam

patriae querimoniam detester ac deprecer19, percipite, quaeso,

diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestris menti-

busque mandate. Etenim si mecum patria, quae mihi vita

mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica

loquatur: 'M. Tulli, quid agis? Tune eum quem esse

hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem

exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem

sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et

civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus

ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne

hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo sup-

plicio mactari imperabis? Quid tandem te impedit? Mosne

maiorum? At persaepe etiam privati in hac re publica

perniciosos cives morte multarunt. An leges quae de

civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At nunquam

in hac urbe qui a re publica defecerunt civium iura tenue-

runt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero

populo Romano refers gratiam qui te, hominem per te co-

gnitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad sum-

mum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter

invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum

neglegis. Sed si quis est invidiae metus, non est vehemen-

tius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac ne-

quitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia,

vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas

invidiae incendio conflagraturum?'

XII. His ego sanctissimis

rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem

sentiunt mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc opti-

mum factu20 iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte

multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non

dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives Satur-

nini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium

sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam hone-

starunt, certe verendum mihi non erat ne quid hoc parricidā 21

civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret.

Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui

semper, ut invidiam,, virtute partam gloriam, non invidiam

putarem. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui

aut ea, quae imminent, non videant aut ea, quae vident,

dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt

coniurationemque nascentem non credendo conroborave-

runt; quorum auctoritate multi non solum improbi, verum

etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et

regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo

intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stul-

tum fore qui non videat coniurationem esse factam, nemi-

nem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno

interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper

reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi sese

eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique

collectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur

non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam

stirps ac semen malorum omnium.

XIII. Etenim iam diu, patres conscripti,

in his periculis coniurationis insidiisque versamur,

sed nescio quo pacto22 omnium scelerum ac veteris furoris et

audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Nunc

si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse

ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, peri-

culum autem residebit et erit inclusum penitus in venis

atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri

morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam

biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius

vehementiusque afflictantur, sic hic morbus qui est in re

publica, relevatus istius poena, vehementius reliquis vivis23

ingravescet. Quare secedant improbi, secernant se a

bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod

saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari

domi suae consuli, circumstare tribūnal praetoris urbani,

obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflam-

mandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte

uniuscuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor hoc

vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore

diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equiti-

bus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensio-

nem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata,

oppressa, vindicata esse videatis.


Текст по изданию А.С. Clark, 1905 с изменениями в соответствии с изданием М.М. Покровского , 1947. Сокращение текста и примечания Н.Л. Кацман

1 Videant consules, ne quid res publica detrimenti capiat.

2 В ущельях (fauces) Этрурии, в предгорьях Апеннин, близ г. Фезулы (Faesulae).

3= …erit verendum mihi potius, ne non (=ut) omnes boni (dicant) hoc factum a me serius, quam quisquam dicat (hoc factum a me) crudelius.

4 … mecum licet recognoscas - вспомни, пожалуйста, вместе со мной (вспомним вместе)

5 21 октября

6 27октября

7 28 октября

8 Tuorum consiliorum reprimendorum causā = tua consilia reprimendi causā

9 Praeneste – Пренесте, г. недалеко от Рима; colonia – зд. = oppidum

10 hic - здесь

11 vixdum etiam coetu vestro dimisso - abl. abs.: как только ваше сборище было распущено

12 …si minus = si non omnes

13 tibi – dat. auctoris, = abl. auctoris: a te

14 tu … arbitraris = tibi (dat. auctoris) urbem relinquendam esse non arbitraris?

15 nostrum = nostrorum

16 abhorret a meis moribus – не в моих правилах, не соответствует моему характеру. На самом деле Ц. не мог поставить этот вопрос на голосование в сенате; приговорить римского гражданина к изгнанию могло только народное собрание.

17 vim et manūs inferre – применить силу (против кого – dat.).

18 haec, quae – acc. pl. neutr.: то, что

19 Ut a me … patriae quaerimoniam detester ac deprecer – букв. «чтобы я отклонил и мольбой отвратил от себя жалобу отечества (родины)»

20 factu – sup.II, abl. limitationis при optimum

21 Hoc parricida … interfecto – abl. abs.

22 quo pacto = quo modo

23 reliquis vivis – abl. abs. sine participio. Имеются в виду сторонники Катилины




Похожие:

M. tulli ciceronis iconM. Tulli Ciceronis. De oratore lib. III cap. 15–21 (sect. 56–81) Речь Красса о значении философии в подготовке оратора
Искусство оратора не исчерпывается техникой красноречия. Он обязан и быть добродетельным, и знать, в чём состоит добродетель. Л....
Разместите кнопку на своём сайте:
Документы


База данных защищена авторским правом ©podelise.ru 2000-2014
При копировании материала обязательно указание активной ссылки открытой для индексации.
обратиться к администрации
Документы

Разработка сайта — Веб студия Адаманов