Ad atticum V. 1 icon

Ad atticum V. 1



НазваниеAd atticum V. 1
Дата конвертации30.07.2012
Размер23.05 Kb.
ТипДокументы

AD ATTICUM V.1

CICERO ATTICO SAL.

Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse

testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur,

ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum.

De Annio Saturnino, curasti probe. de satis dando vero, te

rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des; et sunt aliquot

satisdationes secundum mancipium, veluti Mennianorum

praediorum vel Atilianorum. de Oppio, factum est ut

ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio

nostrorum nominum exspectetur.

Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae

versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic

habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis

nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea

quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano

locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum

meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex

ratione sumpta offensio, non appareret. ille sic dies. postridie

ex Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret

dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano nosti hunc

fundum. quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia'

inquit, 'tu invita mulieres, ego vero adscivero pueros'. nihil

potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis

tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis 'ego ipsa

sum' inquit 'hic hospita'; id autem ex eo, ut opinor, quod

antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus

'en' inquit mihi, 'haec ego patior cottidie'. dices 'quid, quaeso,

istuc erat?' magnum; itaque me ipsum commoverat; sic

absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi

dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus

de mensa misit; illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius,

nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo

quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt.

ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum

ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam

dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi

qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet,

humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi,

fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque

esse partis instituendi et monendi.


Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra

exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum

profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil mehercule te

mihi nec carius esse nec suavius.

A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum

virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.


^ AD ATTICUM V.20

CICERO ATTICO SAL.

Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt, septimo

et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus.

'quid, malum? isti Pindenissitae qui sunt?' inquies; 'nomen

audivi numquam.' quid ego faciam? num potui Ciliciam

Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto,

nunc hoc exercitu hic tanta negotia geri potuisse. quae

cognosce EN EPITOMH: sic enim mihi concedis proximis litteris.

Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es

illius diei celebritatem, qua nihil me umquam delectavit magis.

inde oppidis iis quae erant mirabiliter accepti Laodiceam

prid. Kal. Sext. venimus. ibi morati biduum perillustres

fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus

superiores; quod idem Apameae quinque dies morati et

Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem,

fecimus. nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.

Inde in castra veni a. d. vii Kal. Sept. a. d. iii exercitum

lustravi apud Iconium. ex his castris, cum graves de Parthis

?et ceris? nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae

partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio et ut Armenius

Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent.

cum dies quinque ad Cybistra Cappadociae castra habuissem,

certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe

abesse, Ciliciae magis imminere; itaque confestim iter in

Ciliciam feci per Tauri pylas.

Tarsum veni a. d. iii Non. Oct. inde ad Amanum contendi,

qui Syriam a Cilicia in aquarum divortio dividit; qui mons

erat hostium plenus sempiternorum. hic a. d. iii Id. Oct.

magnum numerum hostium occidimus; castella munitissima

nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus,

incendimus; imperatores appellati sumus. castra paucos dies

habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum

Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut

ego. ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde

discessimus. interim scis enim dici quaedam PANIKA, dici

item TA KENA TOU POLEMOU rumore adventus nostri et Cassio,

qui Antiochia tenebatur, animus accessit et Parthis timor

iniectus est; itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus

rem bene gessit; qua in fuga magna auctoritate Osaces dux

Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus.

erat in Syria nostrum nomen in gratia.

Venit interim Bibulus. credo, voluit appellatione hac inani

nobis esse par: in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo

quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurio-

nemque primi pili, nobilem sui generis, Asinium Dentonem

et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi

Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum

militum; sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore.

Nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum

Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit; feri homines

et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus

vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna

tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu,

multis sauciis nostris, incolumi exercitu, negotium confecimus.

hilara sane Saturnalia militibus quoque, quibus exceptis

captivis reliquam praedam concessimus. mancipia venibant

Saturnalibus tertiis; cum haec scribebam, in tribunali res erat

ad HS cxx. hinc exercitum in hiberna agri male pacati de-

ducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.

Haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me maxime

hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut

etiam Ligurino MWMW satis faciamus, moriar si quicquam

fieri potest elegantius. nec tamen ego hanc continentiam

appello, quae virtus voluptati resistere videtur; ego in vita

mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta

adficior hac integritate, nec me tam fama, quae summa est,

quam res ipsa delectat. quid quaeris? fuit tanti. me ipse non

noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem.

recte PEFUSIWMAI: nihil est praeclarius. interim haec LAMPRA:

Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; EN PARODW consilio et

auctoritate et quod insidiatoribus eius APROSITON me, non

modo ADWRODOKHTON, praebui regem regnumque servavi.

interea e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum

quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu,

paene dixi quam te. atque etiam spero toto anno imperi

nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.

Habes omnia. nunc publice Romam litteras mittere para-

bam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te Romae

non fore- sed est totum in eo positum, quid Kal. Mart.

futurum sit; vereor enim ne, cum de provincia agetur, si

Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil timerem.

Redeo ad urbana, quae ego diu ignorans ex tuis iucun-

dissimis litteris a. d. xv Kal. Ian. denique cognovi. eas dili-

gentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non

satis tuta via perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas

non acceperam. iucunda de Caesare et quae senatus decrevit

et quae tu speras; quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio

Plaetoriano quod ?Leius? adustus est minus moleste fero.

Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum

sit aveo scire.

Ego cum Laodiceam venero Quinto sororis tuae filio

togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius.

Deiotarus, cuius auxiliis magnis usus sum, ad me, ut scripsit,

cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam

Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo

negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me

liberaliter tractatur; quem, ut puto, Romam cum litteris

publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me

certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem

adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod

meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur KERAS. sed haec

hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam.

etiam atque etiam vale.

Tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime

commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse

perstudiosum tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo

Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer

habet cures ne qua ratione convellatur; utrique nostrum

honestum existimo, tum mihi erit pergratum.




Разместите кнопку на своём сайте:
Документы


База данных защищена авторским правом ©podelise.ru 2000-2014
При копировании материала обязательно указание активной ссылки открытой для индексации.
обратиться к администрации
Документы

Разработка сайта — Веб студия Адаманов