S. V. Buryachko icon

S. V. Buryachko



НазваниеS. V. Buryachko
Дата конвертации27.08.2012
Размер5.35 Kb.
ТипДокументы


S.V.Buryachko

Perhonorificum et iucundum est, domini dominaeque maxime venerabiles, mihi, qui Gymnasii Classici Petropolitani rectoris munere fungor, tam splendidum tamque honestum conventum paucis nunc salutare posse.

Petropoli nimirum primus, qui in Russia fit, societatis Euroclassicae conventus celebratur, ea scilicet in urbe, cui secundum creatoris mentem fenestrae in Europam versae additum est nomen. Sic etiam nobis, eruditionis classicae cultoribus atque fautoribus schola humanistica firmissima videtur ancora, quae civitatem nostram ad ima Europeae culturae fundamenta alligatam tenet.

Octodecim ante annos Russia libera res publica facta est, item octodecim aetatis annos res publica nostra gymnasialis numerat. Cuius cives cum litteris imbuimus atque erudimus, id praecipue docemus communia esse Europae gentium initia, commune praeteritum ideoque et futurum commune.

Insigni nostro universitas litterarum inscripta est; cui universitati doctrina finem non facit: est enim universitas itinerum, universitas virtutis.

Satis vobis, auditores carissimi, constet eruditionis classicae usum, nonaginta dehinc annos interruptum, in Russia hodierna restitutum esse. Id enim disciplinae genus hoc ipso anno a civitatis procuratoribus publice probatum et in scholis admissum est, nostro autem gymnasio linguae Latinae et Graecae studia obligatoria non solum usu sed nunc etiam lege sanciuntur.

Et victoriae quoque, a discipulis nostris e variis certaminibus Europaeis reportatae, docent nos rectam educationis viam intrasse.

Alumni quingenti, quorum multos hac in aula videre gaudeo, discipuli quinquaginta et trecenti, magistri centum Gymnasii Classici Petropolitani societatis Euroclassicae participes hic hodie benigne salutant et illis praestantissimis viris gratias agunt, quorum beneficiis haec omnia, quae nunc habent, adepti sunt.

Scimus enim omnes, quanta fuerit Universitatis Petropolitanae erga nos cura, quantum Bibliothecae Classicae praesidium, quam ardens denique studium res nostra in aliis Europae civitatibus excitaverit.

Vobis ergo, respectissimi sodales, fructiferas ac iucundas operas exopto, vos in Gymnasium nostrum libentissime invito. Sit mansio vestra in solo Petropolitano bona fausta felix!

Gratias ago Michael Pozdnev, qui oratiunculam hanc Latine expresserit.






Разместите кнопку на своём сайте:
Документы


База данных защищена авторским правом ©podelise.ru 2000-2014
При копировании материала обязательно указание активной ссылки открытой для индексации.
обратиться к администрации
Документы

Разработка сайта — Веб студия Адаманов