Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter) icon

Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter)



НазваниеSāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter)
Дата конвертации28.08.2012
Размер20.67 Kb.
ТипДокументы
Trisagion

Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter).
Glōria Patrī, et Fīliō, et Spirituī Sānctō, sicut erat in prīncipiō, et nunc, et semper, et in saec?la saeculōrum. Amen.
Rēx caelestis

Rēx caelestis, Paraclēte, Spir?tus vērī, Quī ubīque ades et omnia implēs, Thesaure bonōrum et vītae Dator, venī inhabitāque in nōs et purgā nōs omnī obscēnitāte, et salvā, Bone, an?mās nostrās.
Pater noster

Pater noster, Quī es in caelīs, sānctificētur nōmen Tuum, adveniat Rēgnum Tuum, fiat voluntās Tua, sicut in caelō et in terrā. Pānem nostrum cotīdiānum dā nōbīs hodiē et dīmitte nōbīs dēb?ta nostra, sicut et nōs dīmitt?mus dēbitōr?bus nostrīs. Et nē nōs indūcās in temptātiōnem, sed līb?rā nōs ā malō. Amēn.
Chrīstus resurrēxit

Chrīstus resurrēxit ē mortuīs, morte mortem calcāvit et ent?bus in sepulchrīs vītam dōnāvit.
Crēdō

1Crēdō in Ūnum Deum, Patrem Omnipotentem, Factōrem caelī et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

2Et in Ūnum Dom?num Iesum Chrīstum, Fīlium Deī Ūnigen?tum. Et ex Patre nātum ante omnia saec?la. Deum dē Deō, Lūmen dē Lūm?ne, Deum vērum dē Deō vērō. Gen?tum, nōn factum, cōnsubstantiālem Patrī, per Quem omnia facta sunt.

3Quī propter nōs, hom?nēs, et propter nostram salūtem dēscendit dē caelīs. Et incarnātus est dē Spir?tū Sānctō ex Marīā Virg?ne et Homō factus est.

4Crucifīxus etiam prō nōbīs sub Pontiō Pīlātō, passus et sepultus est.

5Et resurrēxit tertiā diē secundum Scrīptūrās.

6Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

7Et it?rum ventūrus est cum glōriā iūdicāre vīvōs et mortuōs, Eiusque Rēgnī nōn erit fīnis.

8Et in Spir?tum Sānctum, Dom?num vīvificantem, Quī ex Patre prōcēdit; Quī cum Patre, et Fīliō simul adōrātur et conglōrificātur, Quī locūtus est per prophētās.

9Et in Ūnam Sānctam Cathol?cam et Apostol?cam Ecclēsiam.

10Cōnfiteor ūnum baptisma in remissiōnem peccātōrum.

11Et exspectō resurrēctiōnem mortuōrum.

12Et vītam ventūrī saec?lī. Amen.
Psalmus prīmus

1Beātus vir, quī nōn abiit in cōnsiliō impiōrum, et in viā peccātōrum nōn stetit, et in cath?drā pestilentiae nōn sēdit; 2sed in lege Dom?nī voluntās eius, et in lege eius meditābitur diē ac nocte! 3Et erit tamquam līgnum, quod plantātum est secus dēcursūs aquārum, quod fructum suum dabit in temp?re suō, et folium eius nōn dēfluet; et omnia, quaecumque faciet, prōsperābuntur. 4Nōn sīc impiī, nōn sīc; sed tamquam pulvis, quem prōicit ventus ā faciē terrae. 5Ideō nōn resurgent impiī in iūdiciō, neque peccātōrēs in cōnsiliō iūstōrum.
6Quōniam nōvit Dom?nus viam iūstōrum, et iter impiōrum perībit.
Psalmus quīnquāgēs?mus

3Miserēre meī, Deus, secundum magnam misericordiam Tuam et secundum multitūd?nem mi­serātiōnum Tuārum dēlē inīquitātem meam. 4Amplius lavā mē ab inīquitāte meā et ā peccātō meō mundā mē. 5Quōniam inīquitātem meam egō cognōscō, et peccātum meum contrā mē est semper. 6Tibī sōlī peccāvī et malum cōram Tē fēcī, ut iūstificēris in sermōn?bus Tuīs et vincās, cum iūdicāris. 7Ecce enim in inīquitāt?bus conceptus sum, et in peccātis concēpit mē māter mea. 8Ecce enim vēritātem dīlē­xistī, incerta et occulta sapientiae Tuae manifestāstī mihī. 9Aspargēs mē hysōpō, et mundābor; lavābis mē, et super nivem dealbābor. 10Audituī meō dabis gaudium et laetitiam, exultābunt ossa humiliāta. 11Averte faciem Tuam ā peccātīs meīs et omnēs inīquitātēs meās dēlē. 12Cor mundum creā in mē, Deus, et spir?tum rēctum innovā in viscer?bus meīs. 13Nē prōiciās mē ā faciē Tuā et Spir?tum Sānctum Tuum nē au­f?­rās ā mē. 14Redde mihī laetitiam salutāris Tuī et Spir?tū prīncipālī cōnfirmā mē. 15Docēbō inīquōs viās Tuās, et impiī ad Tē convertentur. 16Līb?rā mē dē sanguin?bus, Deus, Deus, salūtis meae, exultābit lingua mea iūstitiam Tuam. 17Dom?ne, labia mea aperiēs, et ōs meum adnuntiābit laudem Tuam. 18Quōniam sī voluissēs sacrificium, dedissem ut?que; holocaustīs nōn delectāb?ris. 19Sacrificium Deō spir?tus contribulātus; cor contrītum et humiliātum Deus nōn spernet. 20Benigne fac, Dom?ne, in bonā voluntāte Tuā Sion et aedificentur murī Hierusălem. 21Tunc acceptābis sacrificium iūstitiae, oblātiōnēs et holocausta; tunc inpōnent super altāre Tuum vit?lōs.

Decalogus


  1. Egō sum Dom?nus Deus tuus, nōn habēbis deōs aliēnōs cōram Mē.

  2. Nōn faciēs tibī sculptīle, neque omnem similitūdinem, quae est in caelō dēs?per, et quae in terrā deorsum, nec eōrum, quae sunt in aquīs sub terrā; nōn adōrābis ea, neque colēs.

  3. Nōn assūmēs nōmen Dom?nī tuī in vānum.

  4. Mementō, ut diem sabbătī sānctif?cēs. Sex diēbus operāb?ris, et faciēs omnia op?ra tua, sept?mō autem diē sabbătum Dominī Deī tuī est.

  5. Honōrā patrem tuum et mātrem tuam, ut bene tibī sit et ut sīs longaevus super terram.

  6. Nōn occīdēs.

  7. Nōn moechāb?ris.

  8. Nōn furtum faciēs.

  9. Nōn loquēris contrā prox?mum tuum falsum testimōnium.

  10. Nōn concupīscēs uxōrem prox?mī tuī, nec desiderābis domum eius, nōn agrum, nōn servum, nōn ancillam, nōn bovem, nōn as?num, nec omnia, quae illīus sunt.
Glōria (Glōrificātiō Grandis)

Glōria in excelsīs Deō, et in terrā pāx, homin?bus benevolentia.

Laudāmus Tē, benedīc?mus Tē, adōrāmus Tē, glōrificāmus Tē, grātiās ag?mus Tibī propter magnam glōriam Tuam, Dom?ne Deus, Rēx caelestis, Deus Pater Omnip?tēns, Dom?ne Fīlī Ūnigen?te Iesū Chrīste, et Sāncte Spiritus.

Dom?ne Deus, Āgne Deī, Fīlī Patris, Quī tollis peccāta mundī, miserēre nostrī; Quī tollis peccāta mundī, susc?pe dēprecātiōnem nostram; Quī sedēs ad dextram Patris, miserēre nostrī, quoniam Tū sōlus Sānctus, Tū sōlus Dom?nus, Iesus Chrīstus in glōriā Deī Patris. Amen.




Похожие:

Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter) iconPostan ter

Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter) iconJuppiter Omnipotens, rerum regum-que repertor, Progenitor genetrix-que Deum, Deus unus et idem

Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter) iconЮрий Фалик (род. 1936) «Два молитвословия» для женского хора a capella (2007)
«Miserere» («Помилуй») для виолончели и женского хора (2007) памяти М. Ростроповича
Разместите кнопку на своём сайте:
Документы


База данных защищена авторским правом ©podelise.ru 2000-2014
При копировании материала обязательно указание активной ссылки открытой для индексации.
обратиться к администрации
Документы

Разработка сайта — Веб студия Адаманов